PL 159, col. 611
De S. Anselmi similitudinibus (Eadmerus Cantuariensis), J. P. Migne
Attamen aliquando pejor est unius quam omnium
simul delectatio.
CAPUT XIX. Pejor est delectatio quae pluribus aut gravioribus delectatur.
Gravius est enim detractionem libenter audire
quam flores pulchros aspicere, tangere, olfacere;
interea bibere semel aut bis plus quam est necesse;
aliquodque verbum otiosum audire. Sed in eodem
paribusve peccatis pejus est plures quam pauciores
sensus delectari. Pejus est enim delectari visu et
auditu inhonesti loci quam visu tantum, aut auditu
tantum. Item pejus est immoderate delectari gustu
et olfactu potus confecti quam tantum gustu, aut
tantum olfactu alicujus deliciosi cibi. Itaque ex istis
triginta et uno generibus delectationis, alia sunt
mala, alia pejora. Mala, in quibus pauciores delectantur
sensus, aut, si fuerint plures, oblectantur
in levioribus. Pejora, in quibus delectantur plures,
aut si fuerint pauciores in gravioribus delectantur.
Tot igitur et talia sunt genera delectationis qua delectantur
quinque sensus corporis.
CAPUT XX. De animae delectatione.
Illius vero delectationis qua delectatur anima,
genera sunt multo plura. Quidquid enim exteriores
sensus sentiunt, sentiendo animae innuunt quale
sit illud quod sentiunt, ut, cum qualitatem rei
repraesentaverint sibi et quod sentiebant sentire
omiserint, delectat animam idem cogitare, et totidem
modis quot sibi sensus repraesentavere.
Sicut enim sensus singulos, aut binos, aut ternos,
aut quaternos, aut simul omnes delectat istud vel
illud sentire et animae repraesentare, ita et animam
delectat cogitare, quia sensus eisdem modis illud
vel illud senserunt, sentiendoque sibi repraesentaverunt.
Illud quoque, quod sibi sensus nunquam
repraesentaverunt, quia nunquam senserunt; sed
si sensissent, repraesentare possent. Tot modis
delectat animam cogitare quot sibi sensus valerent
repraesentare. Nunquam enim visus repraesentavit
ei domum auream totam, quia non vidit; nec auditus
sonum toto mundo diffusum, quia non audivit;
nec gustus panem melle dulciorem, quia non gustavit;
nec olfactus vinum balsamo fragrantius, quia
non olfecit; nec tactus indumenta lanea lineis
leniora, quia non tetigit; nec alia multa ei sensus
repraesentarunt, quia non senserunt; sed si sensissent,
repraesentare possent. Et tamen, aut haec, aut
alia hujusmodi inania eam imaginari delectat, ac si
sensus sensissent, eique singuli, aut bini, aut terni,