PL 159, col. 610

De S. Anselmi similitudinibus (Eadmerus Cantuariensis), J. P. Migne

pipere conditas interim edere; aliquando auditus,
gustus et tactus, ut cum aliquis, in balneo residens,
fabulas audit, edit et bibit, atque teporem aquae
circumquaque tangit; aliquando auditus, olfactus et
tactus, ut cum aliquis cantilenas audit, dum in lecto
mollibus strato quiescit, ubi et herbas undique
sparsas olfacit; aliquando gustus, olfactus et tactus,
ut cum nocte manduntur immoderate poma sapida,
odorifera et mollia.
CAPUT XVII. De quinque quadruplicibus.
Quinque vero quadruplicia sunt, quia plerumque
simul quaterni et quaterni delectantur. Aliquando
enim delectantur simul visus, gustus, auditus et
olfactus, ut cum in in nuptiis ludi videntur, cantilenae

audiuntur, cibus et potus deliciosi sumuntur, eorumque
odor sentitur; aliquando auditus, gustus,
olfactus et tactus, ut cum in nocte nihil ibi videtur,
quo delectatur visus, sed cum auditu, gustu et olfactu
delectatur et tactus, ut cum sponsus sponsam
amplexatur, aut alius ab alio libidinose tangitur;
aliquando gustus, olfactus, tactus et visus, ut cum
ibi nihil auditu delectabile auditur, sed adsunt alia,
quibus caeteri sensus, quisque suo modo, delectantur;
aliquando olfactus, tactus, visus et auditus,
ut cum ibi nihil gustatur, sed flores illic aspersos
delectat convivas olfacere, tangere, inspicere, diversos
musicorum sonos auscultare; aliquando
tactus, visus, auditus et gustus, ut cum nihil habetur,
quo delectetur olfactus, sed talia, quibus caeteri

quatuor sensus condelectentur.
CAPUT XVIII. De ultimo genere delectationis malae.
Unum autem ex quinque partibus constat, quia
quandoque delectantur simul hi omnes corporis
sensus. Aliquando enim delectat hominem domum
interius ornatam conspicere, ebriosos in ea decantantes
audire, ibidem et vinum cornibus deauratis
potare, et flores per domum dispersos olfacere,
ipsosque, vel cornua aurea, vel alia tactu
delectabilia contrectare. Triginta itaque et unum
genera sunt delectationis, ad quinque corporis
sensus pertinentia; qua his triginta et uno
delectantur modis, ex quibus duplicia simplicibus

sunt pejora, duplicibus triplicia, triplicibus quadruplicia,
quadruplicibus illud quod ex quinque partibus
constat. Quanto enim plures sensus in delectatione
sociantur, tanto ipsa delectatio pejoratur.

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.