PL 159, col. 614

De S. Anselmi similitudinibus (Eadmerus Cantuariensis), J. P. Migne

indignam ea. Contra eam extollentiam, quae est in
opere, ipse Dominus ait : Cum invitatus fueris ad
nuptias, recumbe in novissimo loco [(Luc. XIV, 10)] .
Contra eam vero quae est in locutione Salomon
dicit : Laudet te alienus, et non os tuum [(Prov.
XXVII, 2)] . contra eam quae est in opinione Apostolus
ait : Noli altum sapere, sed time [(Rom. XI, 20)] .
Contra eam vero quae est in voluntate Dominus
iterum dicit discipulis suis : Qui voluerit inter vos
primus esse, erit vester servus [(Matth. XXIX, 27)] . Contra
omnia vero extollentiae genera item ipse dicit: Omnis qui se exaltat, humiliabitur; et qui se humiliat,
exaltabitur
[(Luc. XIV, 11; XVIII, 14)] .
CAPUT XXVI. De curiositate et sedecim ejus generibus.

Curiositas est studium perscrutandi ea quae scire
nulla est utilitas. Hujus autem sedecim sunt genera,
e quibus quinque sunt simplicia, sex duplicia,
quatuor triplicia, unum vero quadruplex.
CAPUT XXVII. De quinque simplicibus.
Quinque itaque sunt simplicia, quia aliquando
in sola cogitatione curiositas est, ut cum aliquis
studiose cogitat quomodo alterius. secretum scire
valeat. Aliquando in verbo, ut cum illud curiose
interrogat. Aliquando in actu, ut cum circa illum
deambulat, quasi aliud aliquid quaerat, si forte
quod quaerit, indicio aliquo cognoscere valeat.
Aliquando in visu, ut cum sollicite considerat quo

ille tendat, quid agat; quomodo sedendo, stando,
ambulando, vel aliquo alio modo se habeat. Aliquando
in auditu, ut cum intente auscultat quid
ille de alio, vel alius de illo dicat.
CAPUT XXVIII. De sex duplicibus.
Sex vero sunt duplicia, quia aliquando in verbo
et actu, ut cum eum amicabiliter alloquitur, et
interim ei aliquid operatur, ut cum sermonibus
blandis, cum servitio quod ei facit, extorqueat ab
eo quod quaerit. Aliquando in verbo et visu, ut cum
alium rogat ut eum secum aspiciat, dicens: Putasne,
iste ita vel ita ageret, nisi talis vel talis esset?
Aliquando in verbo et auditu, ut cum prope illum

residet, et ad alium loquitur qui ex alia sui parte
sedet, et tamen attente auscultat quid ille posterius
dicat. Aliquando in actu et visu, ut cum aliquid
agit, ne advertatur dum eum aspicit, sed credatur
semper intendere operi quod facit. Aliquando in
actu et auditu, ut cum ante eum vadit, et venit,
auscultando ea quae dicit. Aliquando in visu et

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.