PL 159, col. 615

De S. Anselmi similitudinibus (Eadmerus Cantuariensis), J. P. Migne

auditu, ut cum curiose ea quae agit considerat, et
studiose quae dicit auscultat, ut per hoc secreta quae
quaerit agnoscat,
CAPUT XXIX. De quatuor triplicibus.
Quatuor autem sunt triplicia, quia aliquando est
in verbo, actu et visu, ut cum aliquis enumerat, et
mensurat, et considerat, quantum sol et luna distent
a terra, quam magna sint ipsa luminaria. Aliquando
in actu, visu et auditu, ut cum aliquis se occultat
causa videndi et audiendi aliorum secreta. Aliquando
in visu, auditu et verbo, ut cum aliquis
juxta vias sedet, ut videat transeuntes, audiat et
interroget rumores. Aliquando in auditu, verbo et
actu, ut cum causa audiendi et interrogandi futura,

daemonibus sacrificat.
CAPUT XXX. De uno quadruplici.
Unum vero est quadruplex, quia aliquando est
in visu, auditu, verbo et actu, ut cum aliquis
intuetur et auscultat quosdam, quos consiliari conspicit,
et de quibus suspicatur aliquid mali, ut et
consilium eorum quoquo modo agnoscere possit,
accedens ad eos quaerit an viderint aliquid quod se
circa eos perdidisse fingit, et interea inspiciendo et
auscultando circa eos quaerit quod nusquam perdidit.
CAPUT XXXI. De octo et viginti generibus curiositatis.
Item curiositatis genera sunt viginti et octo, e

quibus tria sunt simplicia, novem duplicia, decem
triplicia, quinque quadruplicia; unum vero ex quinque
partibus constat.
CAPUT XXXII. De tribus simplicibus.
Tria sunt simplicia, quia aliquando curiositas est
in solo gustu, ut cum defertur piscis alicui pisa
comedenti; et priusquam ipsa comsumpserit, degustat
cujus saporis sit piscis. Aliquando in olfactu,
ut cum eum naso suo apponit ut sciat cujus odoris
sit. Aliquando in tactu, ut cum aliquis pannum
novum videns, contrectat, solummodo ut sciat utrum
sit asper vel lenis, grossus an subtilis.
CAPUT XXXIII. De novem duplicibus.

Novem vero sunt duplicia, quia aliquando est in
gustu et visu, ut cum quis degustat ferculum sibi
appositum, antequam consumpserit primum; et
interim considerat si is qui residet juxta eum, melius
habeat ferculum. Aliquando in gustu et verbo, ut
cum illud degustat, et an pipere conditum sit, interrogat.

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.