PL 159, col. 616

De S. Anselmi similitudinibus (Eadmerus Cantuariensis), J. P. Migne

Aliquando in gustu et olfactu, ut cum
degustat et olfacit. Aliquando in gustu et tactu, ut
cum gustu scire quaerit an sit sapidum; et tactu, an
sit calidum, frigidum vel tepidum. Aliquando in
olfactu et visu, ut cum aliquis, dum legit, herbam
juxta se incognitam invenit; et a legendo cessans,
eamque naso suo apponens, olfacit; deinde
intuens, eam studet agnoscere quae sit. Aliquando
in olfactu et verbo, ut cum eam olfaciens, quaerit
ab alio quae sit. Aliquando in olfactu et tactu, ut
cum eam olfacit et contrectat, ut sciat utrum sit
mollis an dura, lenis vel aspera; quod totum non
ideo facit ut sibi necessaria sit; sed tantum ut sciat
quae vel qualis sit. Aliquando in visu et tactu,
ut cum aliquis veniens ante mensam ubi pransurus

est, mox sublevata mappa qua panis est coopertus,
intuetur an sit candidus; et eum contingit, ut
sciat an sit calidus. Aliquando in verbo et tactu, ut
cum eum non discooperit, sed interrogat an calidus,
vel ex quo tempore coctus sit; et eum coopertum
contingit et premit, ut sciat an sit calidus.
CAPUT XXXIV. De decem triplicibus.
Decem vero sunt triplicia, quia aliquando est in
visu, et in verbo, et in gustu, ut cum alicubi quis
residens, et ante se potum cypho deferri videns,
statim assurgit, et intuens cujus coloris sit, quaerit
etiam quis potus sit, et degustat an bonus sit. Aliquando
in visu, verbo et olfactu, ut cum eum non

degustat, sed olfacit, et interrogans considerat qualis
sit. Aliquando in visu, verbo et tactu, ut cum
alicui comedenti defertur cibus inter duas scutellas,
et antequam finierit quod prius comedebat, scutellis
apertis qualis ille sit cibus considerat, et an bene sit
coctus investigat, et eum contingit ut an calidus seu
frigidus sit, agnoscat. Aliquando in visu, et gustu,
et olfactu, ut cum de eo nihil interrogat, nec eum
contrectat, sed et curiosus eum videre, et eum degustat
et olfacit. Aliquando in visu, et gustu, et
tactu, ut cum de eo nihil inquirit, nec eum olfacit,
sed cum curiositate videndi eum degustat, et contrectat
causa quam dixi. Aliquando in visu, et olfactu,
et tactu, ut cum de eo nihil inquirit, nec eum degustat,
sed tantum intuetur, olfacit atque contrectat.

Aliquando in verbo, et gustu, et olfactu, ut cum
aliquis convivantibus supervenit, et an cibi et potus
quos habent, sint boni, requirit, et quosdam degustans,
alios olfacit. Aliquando in verbo, gustu et
tactu, ut cum non olfacit eos, sed panem contrectat.
aut alios cibos; et gustando quosdam, quaerit de
aliis. Aliquando in verbo, olfactu et tactu, ut

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.