PL 159, col. 626

De S. Anselmi similitudinibus (Eadmerus Cantuariensis), J. P. Migne

fuerit infidelis esse, flagellatur interim, usquequo
congregentur et alii qui cum eo in carcerem sunt
detrudendi, ut simul in eo incipiant omnes cruciari.
Mox ergo ut fuerint omnes congregati, et fideles vel
infideles esse fuerint comprobati, hi simul omnes
in convivium collocati, satiantur, illi vero in
carcerem trusi, fame et siti moriuntur. Hic igitur
rex ipse Deus est, qui sic discernit inter bonos et
malos mundi istius. Ipse etenim, praeparato hinc
paradiso et hinc inferno, constituit quia quoscunque
sibi fideliter obsequentes invenire poterit, postquam
omnes, ad eum ex hoc saeculo transeuntes, fuerint
congregati, simul omnes in paradiso in corpore
et anima collocabit. Quoscunque vero reperire poterit
praeceptis suis resistentes, postquam ipsi convenerint,

omnes simul in infernum horribiliter cum
diabolo detrudet. Omnes itaque per praedicatores
suos ad se invitat, ut quomodo sibi quisque velit
obedire agnoscat. Verum ejus praeceptis alii obediunt,
alii vero resistunt. Utrorumque autem alii
prius, alii morientes posterius ejus examini repraesentantur.
Quicunque itaque ei obediens fuisse
comprobatur, requies ei (sed in anima sola) interim
datur. Quicunque vero de inobedientia convincitur,
et ipse in anima sola cruciatur. Postquam autem
omnes mortui, et, ut dictum est, sigillatim exanimati
fuerint, finitoque saeculo cunctisque resuscitatis,
illud etiam generale judicium peractum fuerit,
boni omnes, in coelum translati, in anima simul et
corpore laetabuntur; mali vero, in infernum detrusi,

et ipsi in anima simul et corpore torquebuntur. Et
sicut boni perfectam corporis et animae beatitudinem
tunc primum obtinebunt, sic et mali e contra perfectae
miseriae corporis et animae tunc primum subjacebunt.
CAPUT XLVII. De quatuordecim beatitudinibus corporis et animae.
Multi homines (quibus nonnunquam boni mores
et justa opera proponuntur, ut se in eis, saeculi
postposita vanitate, exerceant admonentur) inquirere
solent quamobrem, quo praemio, qua retributione.
Respondetur itaque illis quod scriptum est: Quia
nec oculus vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis
ascendit quae praeparavit Deus diligentibus se

[(Isai. LXIV, 4; I Cor. II, 9)] .
Quod, cum illi non clare

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.