PL 159, col. 627

De S. Anselmi similitudinibus (Eadmerus Cantuariensis), J. P. Migne

quid sit advertere possunt, repetitur hoc ipsum
aliis verbis, et dicitur eis: Praemium quod his qui
in hac vita Deo serviunt in futura vita recompensatur,
est vita aeterna, beatitudo aeterna, aeterna
jucunditas, sufficientia simul omnium commodorum
secundum voluntatem et sine omni indigentia. Haec
ergo, cum illis hoc modo dicuntur, bona quidem
et magna, ut sunt, videntur; sed quia non intelligunt
quid in hac vita habituri sint, nec subito quid sit
omnium commodorum secundum voluntatem sufficientia
et sine omni indigentia percipere possunt, haerent
animo, nec multum affecti sapore ad audita et a saeculi
vanitate trahuntur. Quid igitur est agendum ut
haec illis aliquatenus sapiant et sic ad bona opera
evigilent? Puerorum more cibandos aestimo eos qui,

si aliquando grossum aliquod pomum edendum percipiunt,
illud, ob dentium teneritudinem et oris angustiam,
absumere nequeunt, nisi pro illorum
capacitate prius fuerit particulatim divisum. Itaque
dividamus in partes magna quae diximus, ut
inde possint ad vitam nutriri, de quibus agimus.
Quae ut melius eluceant, consideremus quae in hac
vita mens avidius amet humana; et ex his, prout
possumus, conjectemus illa eos habituros in vita
aeterna multo excellentius. Siquidem inter multimoda
mundi pericula constituti, si Domini fuerint
praecepta secuti, atque cum ipsa illic adepti fuerint,
plenitudine desiderii sui se nequaquam fraudatos
percipient. Haec igitur, ut praetaxavimus, faciamus
et a minimis paulatim progrediamur. Quatuordecim

igitur sunt beatitudinis partes, quas, finito generali
examine, perfectius omnes electi habebunt; totidemque
miseriae genera, quae mali tunc sustinebunt.
Hae autem beatitudinis partes atque miseriae sic sibi
invicem sunt omnino contrariae quomodo et ipsi qui
eas accipiunt in remuneratione.
CAPUT XLVIII. Hae sunt quatuordecim partes beatitudinis.
Partes vero beatitudinis sunt pulchritudo, agilitas,
fortitudo, libertas, sanitas, voluptas, longaevitas,
sapientia, amicitia, concordia, honor, potestas, securitas,
gaudium. Ista, ut aestimo, sunt, quae propter
se et propter quae alia quaeque ab hominibus appetuntur.
Si autem in his aliqua sunt quae aliquando

servi Dei non modo non appetunt, sed etiam magnopere
in hac vita curare subterfugiunt, ut sunt, verbi
gratia, pulchritudo corporis atque voluptas, utique
non idcirco ea fugiunt quod haec naturaliter nolint,

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.