PL 159, col. 628

De S. Anselmi similitudinibus (Eadmerus Cantuariensis), J. P. Migne

sed ne Deum in his quoquo modo possint offendere.
Nam si per ea nihil offensionis in Deum contrahi
posse certo sentirent, vel se ab aeternorum amore
bonorum impediri non pertimescerent, profecto jucundius
in ipsis quam in eorum contrariis se deducerent.
CAPUT XLIX. Hae sunt quatuordecim partes miseriae.
Partes vero miseriae quatuordecim praelibatis beatitudinibus
contrariae, hae sunt: Turpitudo, ponderositas,
imbecillitas, servitus, infirmitas, anxietas,
vitae brevitas, insipientia, inimicitia, discordia, dedecus,
impotentia, timor, tristitia. Notandum quod
sicut septem priores illius beatitudinis partes ad
corporis beatitudinem, septemque posteriores

ad animae pertinent beatitudinem, sic quoque septem
priores hujus miseriae partes corporis, septemque
ultimae miseriam perficiunt mentis. Quicunque ergo
illas omnes beatitudinis partes habere poterit, perfectam
corporis et animae beatitudinem possidebit.
Quemcunque vero has omnes miseriae partes tolerare
contingerit, summae corporis et animae miseriae
subjacebit. Verum in hac vita, nec unam illius beatitudinis
et hujus miseriae partem quisquam potest
habere, nec rursus ex toto ea carere. In alia vero
vita, aut perfectam habens beatitudinem miseriae
nullatenus subjacebit, aut summae subjacens miseriae,
omnino beatitudine carebit. Quod ut totum comprobare
possimus, per singulas beatitudinis atque

miseriae partes curramus.
CAPUT L. De pulchritudine et turpitudine.
Pars igitur prima beatitudinis est pulchritudo; et
miseriae, per contrarium, turpitudo. Illam omnes
habere, hac vero concupiscunt carere. Verum hic
neutram habere perfectam, vel neutra possunt
carere. Quaenam enim est illa speciositas hominis,
quae non sit multo minor pulchritudine flosculi.
Quis enim ut lilium candet? Quisve ut rosa rubet?
Quia tamen quantulamcunque pulchritudinem
habet, nec summae turpitudini subjacet. Non ergo
vel illam vel istam perfecte habere, nec eis in hac
vita potest omnino carere. In alia vero vita perfecte
alteram habebit, alteraque omnino carebit. Pulchritudo

etenim bonum quoddam est, et quod naturaliter
a cunctis haberi amatur. In illa siquidem vita
pulchritudo justorum solis pulchritudini, qui septempliciter
quam modo sit, splendidior erit, adaequabitur.

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.