PL 159, col. 629

De S. Anselmi similitudinibus (Eadmerus Cantuariensis), J. P. Migne

Unde scriptum est: Fulgebunt justi sicut sol, in
conspectu Dei [(Matth. XIII, 43)] . Amplius, corpus
Christi claritati solis praelucere nescio quemquam
posse ambigere. Huic autem similes, teste
Apostolo, erimus, qui ait: Reformabit corpus humilitatis
nostrae, configuratum corpori claritatis suae [(Phil. III, 21)] .
Haec autem auctoritate comprobata,
si quis etiam velit sibi ratione comprobari, credo
nulli debere incredibile videri justos pulchritudinem
solis in illa vita, ubi mortale hoc absorbebitur, tantummodo
sortiri, cum vere dicantur et sint templum
et sedes Dei, quod nusquam in divina pagina
de sole isto visibili meminimus legi. Hac
igitur tali et tanta pulchritudine justus rutilabit. Si
vero injustus fuerit, coeno et omni cadavere foetidior

erit, omnique fuligine turpior. Ibi ergo pulchritudinem
perfectam aut summam habebit turpitudinem.
CAPUT LI. De agilitate et ponderositate.
Secunda pars beatitudinis est agilitas; miseriae
vero, econtra, ponderositas. Has vero nec omnino
habere nec rursus his homo potest penitus hic carere.
Nam quanta est hominis agilitas, quam minimus
passerum superat, quia tamen quoquo modo
movere se potest, nec summae ponderositati subjacet?
in futuro autem aut perfecte agilis erit, aut sic ponderosus
ut se omnino movere non possit. Sed in illa
beata vita velocitas, quae pulchritudine non minus
amatur, tanta nos comitabitur ut ipsis angelis
Dei aeque celeres simus futuri, qui a coelo ad terram,

et, econverso, dicto citius dilabuntur. Quae
celeritas, utrum sit in angelis, si probari necesse
esset, exempli gratia, dici posset hominem, mortali
adhuc carne gravatum, mox a Judaea in Chaldaeam
per angelum delatum, indeque tradito prandio quod
deferebat, sine mora relatum. Ergo cum istis omnino
par velocitas nobis erit quibus, sicut promissa est,
eorum aequalitas inerit. Apostolus etiam, qui corpora
nostra, quantacunque locorum intercapedine
separata membratim fuerint sive dispersa, in ictu
oculi asserit resurrectura, satis innuit quam velocitatem
eadem corpora incorruptibilia sint habitura. Corruptibile
quippe hoc, sicut ipse testatur, induet
incorruptionem, et mortale hoc induet immortalitatem [(I Cor. XV, 53)] .
Hujus quoque velocitatis exemplum

in radio solis licet intueri, qui statim orto
sole in plaga orientali pertingit usque ad ultima
plagae occidentalis ut in eo perpendamus non esse
impossibile quod de nostra dicimus futura velocitate,
praesertim cum rebus animatis soleat inesse major
velocitas quam inanimatis. Hinc etiam radio solis
simile exemplum velocitatis habemus in nobis.

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.