PL 159, col. 631

De S. Anselmi similitudinibus (Eadmerus Cantuariensis), J. P. Migne

modum, sic et tunc de qua agitur fortitudine erit.
Sola namque possessio ejus nobis grata erit et exsultatio
grandis, licet in actu nequaquam sit necessaria
nobis, cunctis, ut dictum est, in suo statu convenienter
locatis. Haec eadem quaestio, si aut de velocitate
aut de aliqua partium beatitudinis movetur,
hac solutione, si non aptiorem lector invenerit,
solvatur. In futuro igitur, ut jam praelibavimus, sic
justus fortis erit ut etiam, si velit, terram commovere
possit; et e converso injustus imbecillis, ut
nec etiam vermes amovere queat ab oculis suis.
CAPUT LIII. De libertate et servitute.
Quarta pars beatitudinis, libertas dicitur; miseriae
vero, servitus. Liber est ille qui cogi non potest

ad ea quae nolit, nec prohiberi ab eo quod velit.
Sed quis in hac vita valeat esse qui hanc possit
libertatem habere? Quis non quotidie patitur quod
nollet? Quis valeat assequi omne quod vellet? Quia
tamen non ad omnia homo quae non vult cogitur,
nec ab omnibus quae vult prohibetur. nec omnino
libertate privatur, nec omnino servituti subjicitur.
In futuro autem, aut perfectam homo habebit libertatem,
aut omnimodam inibit servitutem. Sed, ut
jam praediximus et auctoritate apostolica idipsum
confirmavimus, angelis consimiles erimus. Quicunque
angelis assimilabuntur, eorum quoque libertatem
necessario assequentur. Itaque, sicut angelis
nihil obsistit, nec aliquid eos impedire potest nec
constringere quin pro velle suo cuncta penetrent

liberrime, ita non erit aliquod obstaculum quod nos
retardet, nulla clausura quae nobis ullatenus
obstet, non elementum quod nobis ad velle nostrum
pervium omnino non exstet. Amplius, certe dominicum
corpus, cui corpora nostra configuranda
Paulus testatur
[(Phil. III, 21)] , ut jam supra meminimus,
clauso sepulcro a mortuis surrexit, ac demum
ad discipulos obseratis januis palpandus introivit
[(Joan. XX, 26)] ,
nobisque in hoc futurae libertatis
grande documentum reliquit. In illa etenim vita, si
bonus fuerit, nihil patietur quod nolit, sed agere
permittetur quaecunque voluerit. Si vero fuerit malus,
ad omnia quae noluerit cogetur, et ab omnibus quae
voluerit prohibebitur.
CAPUT LIV. De sanitate et infirmitate.

Quinta pars beatitudinis est sanitas; miseriae
vero, infirmitas. Illa homo ab ortu suo carere,
hanc autem incipit tolerare. Ex quo enim nascitur,
prima vox ejus indicat quod patiatur. Mox denique

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.