PL 159, col. 632
De S. Anselmi similitudinibus (Eadmerus Cantuariensis), J. P. Migne
incipit esurire, sitire, lacescere, suis in pannis
sordescere. Hinc caecus vel surdus, mutus vel claudus,
cardiacus vel scabiosus, leprosus, vel paralyticus,
aliove morbo efficitur infirmus. Quia
tamen ejus infirmitas leniri quibusdam medicamentis
potest, nec summae infirmitati subjacet. Verum in
futuro, sic sanus erit quod nullatenus infirmabitur,
sed summa sanitate perfruetur. De hac sanitate quid
melius dici poterit quam quod Psalmita canit? Salus,
inquiens, justorum a Domino [(Psal. XVXXI, 39)] . Quibus
autem fuerit a Domino data vera sanitas, quae subripere
valebit infirmitas? Verum de ista sanitate
quam in saeculo futuro habebimus, quod exemplum
afferre queam, ut quae sit intelligatur, non video.
Quia nihil est sanitas, quod ei comparare possem,
aut ego in me, aut aliquis sub mortali degens carne
sensit in se. Hic etenim tunc nobis sani videmur,
cum in nobis nihil, quod doleat, sentimus. Fallimur
tamen nonnunquam in hoc; nam frequenter in aliqua
parte corporis infirmamur, nec tamen hoc
ipsum, nisi aut motu corporis, aut tactu aliquo ullo
pacto experimur. Ac de his qui nec ita infirmantur,
sed ex omni parte sibi sani esse videntur quid
dicemus, ut utrum sint sani aut non sint probemus?
Pone tibi quemlibet sanissimum corpore, et de sanitate
illius sciscitare, sanus est suo judicio. Hic
talis paulo durius tangatur aut in aliqua sui corporis
parte arctius constringatur, et statim videbis quia
clamabit: Sine, laedis me, vexas me. Quid est hoc?
Nonne prius se esse sanum dicebat, et nunc modice
tactus, ita dolenter succlamat? Istene tibi sanus
videtur? Non puto. Nequaquam salus hujusmodi
nobis dabitur, quorum salus a Domino futura esse
promittitur. Nam absterget Deus omnem lacrymam
ab oculis sanctorum, et jam non erit amplius neque
luctus, neque clamor, neque ullus dolor, quoniam
priora transierunt [(Apoc. XXI, 4)] ; et non esurient,
neque sitient amplius, nec cadet super illos sol, neque
ullus aestus [(Isai. XLIX, 10; Apoc. VII,16)] ; dextera
enim sua Deus teget eos, et brachio sancto suo defendet
illos [(Sap. V, 17)] . Quid itaque eis nocere
valebit quibus dextra Dei tegumentum erit? Qualis
autem sit illa sanitas, certe scio me nec alicujus
sensu vel experimento accepisse. Febrium vero,
et diversarum infirmitatum qualitates, si cujusmodi
sint quis interrogaret, facile eas a me expositas
forsitan intelligeret, tum quia ergo illas in me,
tum quia ab eis accepi qui sciunt, qui eas experimento
didicerunt in se. At quod nec sensu percepi,
nec ab ullo qui percepit, ut dixi, accepi, non eodem