PL 159, col. 634
De S. Anselmi similitudinibus (Eadmerus Cantuariensis), J. P. Migne
non video, nisi forte illud agamus aliqua
contraria similitudine magnae miseriae, quam ex
minori conjectamus. Sit igitur ante oculos cordis
positus, exempli causa, homo aliquis, qui tam in
ipsis oculorum suorum pupillis quam et in singulis
membris ferrum ignitum, et candens infixum habeat,
ita ut nec medullae, nec intestina, nec omnino
quidquam in toto ipso sit quod illius cruciatus immanitate
careat, vel eam levius quam in oculis aliquatenus
sentiat. Quid dicam angustiatur? Quis hunc
aestimet esse sanae mentis inter ista? Eodem modo,
sed penitus contraria consideratione, in illa futura
vita delectatio quaedam ineffabilis bonos inebriabit,
et inaestimabili dulcedine sui totos eos inenarrabili
exundantia satiabit. Quid dixi totos? Oculi, aures,
nares, os, manus, pedes, guttur, cor, jecur, pulmo,
ossa, medullae, exta etiam ipsa, et cuncta sigillatim
singulaque membra eorum, in communi tam
mirabili delectationis et dulcedinis sensu replebuntur
ut vere totus homo de torrente voluptatis Dei
potetur et ab ubertate domus ejus inebrietur
[(Psal.
XXXV, 9)] . Verum e contrario, ut dictum est, credimus
de injusto.
CAPUT LVIII. De longaevitate et vitae brevitate.
Septima pars beatitudinis est longaevitas; miseriae
vero, vitae brevitas. Illa beatitudinem corporis, haec
autem miseriam perficit. Tunc enim primum praedictas
beatitudinis partes corpus habere potest,
cum eas diu retinere valet. Nam si eas omnes haberet
et statim moriendo amitteret, quid eas sibi habuisse
prodesset? At longaevitatem habere perfectam
non potest qui aliquando moriturus est. Quantumlibet
enim vivat diutius, somnium sibi esse videtur
quod vixit, cum moritur. Non ergo longaevitatem
homo hic habet, ubi quandoque moriturus est. Qui
tamen, quia mori citius posset, nec vitam omnino
brevem hic habet; in futuro autem aut longissimam,
aut vitam habebit brevissimam. Si enim bene
vixerit nunc, tunc vivet quantum et Deus, quia
scriptum est: Justi autem in perpetuum vivent [(Sap. V, 16)] .
Si vero male vixerit, non nisi moriendo
vivere tunc poterit. Nihil ergo brevius illa vita,
cui mors fuerit semper juncta. Nunc autem notandum
quia septem praedictae beatitudinis miseriaeque
partes ad corpus pertinent; caeterae vero, quae sequuntur,
ad animam.
CAPUT LIX. De sapientia et insipientia.
Octava itaque pars beatitudinis ad animam pertinentis
est sapientia; miseriae vero, insipentia.