PL 159, col. 709

Vita Wilfridi (Eadmerus Cantuariensis), J. P. Migne

1.
Plures Wilfridum, eo nomine primum Eboracensem
episcopum scriptis suis celebravere auctores. In
primis Beda Venerabilis res ab eo gestas describit in
variis Historiae suae locis, maxime in lib. III cap. 25, et lib.
V cap. 20. Bedae aequalis accedit Eddi seu
Heddius, cognomento Stephanus, qui librum De Vita
sancti Wilfridi composuisse fertur apud Joannem
Pitseum aliosque recentiores. Is fuit invitatus de
Cantia a reverendissimo viro Wilfrido, ut primus post Jacobum
cantandi magister Nortanhumbrorum
Ecclesiis esset, teste Beda in Historiae lib. IV cap. 2; qua ex consuetudine Wilfredi gesta certo rescire potuit.
Post Heddium occurrit Fridegodus, cui Odo
Cantuariensis episcopus Vitam ejusdem sancti heroico
metro texere praecepit. Legerat Willelmus Malmesburiae

monachus eam Fridegodi scriptionem, de qua
hoc profert judicium in lib.
I de Pontificibus Cantuariensibus:
Exsecutus est id munus Fridegodus
quidam versibus non improbandis: nisi quod latinitatem
perosus, graecitatem amat.
Graecula verba frequentat, ut merito dictis ejus
aptetur illud Plautinum:
Haec quidem praeter Sibyllam leget nemo. Huic lucubrationi manum admovit Fridegodus statim
post Wilfridi reliquiarum translationem in Ecclesiam
Cantuariensem. Ipse etiam Odo, qui Ecclesiae Cantuariensi
praefuit ab anno
934 in annos quatuor et viginti,
Wilfredi gesta descripsisse perhibetur ab Eadmero.
Eadmerus vero seu Edmerus monachus, Anselmo

Cantuariensi pontifici a secretis, id postea praestitit
anno 1121. Sic enim praefixa habet inscriptio
codicis manu exarati bibliothecae Cottonianae: Vita
sancti Wilfridi archiepiscopi per Eadmerum Cantuariensem
anno MCXXI. Res ab se descriptas in exordio
et in fine approbat auctoritate venerabilium virorum
Odonis archiepiscopi et Bedae presbyteri, nulla Heddii
aut Fridegodi mentione facta, tametsi Fridegodi
ipsissima verba non raro usurpat. Unde suspicio injicitur
num Fridegodi fetum Odoni, qui hortator
operis fuit, supponat. Sed tamen ex prologo ipsius
Odonis, quem Eadmerus in fine Vitae ab se compositae
citat, aliam Odonis a Fridegodi lucubratione fuisse
conjectura est. Eadmeri fragmentum de translatione
corporis sancti Wilfridi recitat Gervasius Dorobernensis

monachus in libro De combustione et reparatione

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.