PL 159, col. 710

Vita Wilfridi (Eadmerus Cantuariensis), J. P. Migne

Dorobernensis Ecclesiae; quod fragmentum ex alio
Eadmeri opere desumptum est. Eadmeri aequalis fuit
Willelmus Malmesburiae monachus, qui itidem
facta sancti Wilfridi recantavit in libro secundo
De pontificibus Anglorum, ubi de episcopis Eboracensibus.
Post eos omnes Petrus Blesensis, archidiaconus
Bathoniensis, librum De Vita sancti
Wilfridi composuit, eumque Galfrido Eboracensi archiepisco
dedicavit, uti legitur in Monastico Anglicano,
pag. 172, ubi fragmentum ex eodem Petro
adducitur. His omnibus annumerandi sunt Anglorum
scriptores, in his Thomas Stubbesius in libro De episcopis
Eboracensibus, quorum catalogus vetustus
exstat apud Labbeum in tomo I Bibliothecae novae,
pag. 322. Ex praedictis auctoribus obvii quibusque

sunt Beda et Willelmus. Hic duos exhibemus hactenus
ineditos, Fridegodum extrema quidem parte mutilum;
et Eadmerum, cujus lucubrationem ex Anglia
accepimus beneficio viri spectatissimi D. Josephi
Williamsonis, regi ab intimioribus secretis. Heddium
diu exspectatum, si fors contingat, ut ope amicorum
recuperemus, dabimus, Deo dante, in Appendice hujus
saeculi, aut alterius insequentis, cum Fridegodi carminum
reliquiis.
2.
Wilfridi diem natalem exprimunt tum Martyrologia
recentiora, tum vulgata Bedae historia IV Idus
Octobris, tametsi haec verba intrusa sunt in textum
Bedae, quae apud Abrahamum Whelocum intra parenthesim
conclusa, desunt in exemplari nostro Germanensi,
uti et in Aluredi versione Saxonica. Dies

certe praedictus est translationis, quo teste Eadmero
corpus sancti Wilfridi decentiori loco repositus a Lanfranco
est. At quo tandem die vir sanctus ad superos
migravit, silent Vitae scriptores omnes, unus inter
vetustos fastorum sacrorum conditores designat diem
VIII Kal. Maii, is nempe qui nomine Bedae vulgatus
est metrici Martyrologii auctor in tomo X Spicilegii,
his versibus
Egbertus, digna virtutum laude coruscus,
Astrigerum octavis veneranter scandit olympum.
Quoque die praesul penetravit Wlfridus alma,
Angelico vectus coetu trans sidera coeli.
Celebrior tamen videtur fuisse solemnitas translationis
IV Idus Octob., ut patet ex titulo quem Eadmerus

post prologum Vitae praeposuit.

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.