PL 159, col. 711

Vita Wilfridi (Eadmerus Cantuariensis), J. P. Migne

3.
Monachi vitam ab anno aetatis quarto decimo
egit Wilfridus, et regulam sancti Benedicti mirifice
propagavit. Quo vero in loco monasticum susceperit
habitum, non ita liquet. Et primo quidem annos natus
quatuordecim apud Lindisfarnenses monachos diligenter
ea quae monasticae castitatis ac pietatis erant,
et discere curabat, et agere, inquit Beda in lib. V cap.
19, « necdum quidem attonsus, verum eis qui
tonsura majores sunt virtutibus, humilitatis et obedientiae,
non mediocriter insignitus. In quo monasterio
cum aliquot annos Deo serviret, animadvertit
minime perfectam esse virtutis viam, quae tradebatur
a Scotis: proposuitque animo venire Romam, et
qui ad sedem apostolicam ritus ecclesiastici sive
monasteriales servarentur, videre. Illic perfectam

vitae monasticae, hoc est Benedictinae, adeptus normam,
reversus Lugdunum a Dalfino seu Annemundo
loci episcopo tonsus est. Postea Alchfridus, Oswii
Nortanhumbrorum regis filius Wilfridum in Britanniam
regressum, virum, ait Beda, doctissimum, magistrum
habuit eruditionis Christianae. Hujus doctrinam
omnibus Scotorum traditionibus jure praeferendam
sciebat: unde ei etiam donaverat monasterium
quadraginta familiarum in loco qui dicitur
in HRipum. » Haec Beda in lib. III cap. 25, ubi
Wilfridum abbatem consequenter appellat, ut proinde
monastica insignia eo in monasterio suscepisse dicendus
sit; paulo post ab Agilberto Gallo, occidentalium
Saxonum episcopo, in praefato suo monasterio, presbyter factus
rogatu Alchfridi. Scotis in synodo

Streaneshalensi confutatis, in monasterium Lindisfarnense,
ubi Scoti monachi degebant, monachos nostros
induxit. Unde ipse apud Willelmum gloriatur, quod
primus in Nortanhumbria « verum Pascha, Scotis
ejectis, docuerit, et sanctissimi Benedicti Regulam a
monachis observari jusserit. Complura aedificavit
coenobia, HRipense, Hagustaldense, in suo ipsius
episcopatu; alia in Cantuariensi; Seleseiense apud
australes Anglos, et alia in regno Merciorum. Huc
spectant epitaphii ejus hi versus:
Inque locis istis monachorum examina crebra
Colligit, ac monitis cavit quae regula Patrum,
Sedulus instituit.
Quo in loco regula sancti Benedicti, quam Wilfridus
tum in Britannia, tum Romae didicit et excoluit,
Regula

Patrum appellatur, uti et diserte apud Ambrosium
Autpertum in libro De vita sancti Paldonis
abbatis et successorum.
4.
Ad seriem gestorum Wilfridi quod attinet;
natus est anno 634 aut insequenti, siquidem obiit
anno 709, annos natus septuaginta quinque. Adolescens
annorum quatuordecim Lindisfarnense monasterium
petiit, ibi aliquot annos moraturus. Inde Romam
petiit anno circa 653, paulo ante aut certe paulo post
mortem Honorii Cantuariensis episcopi, quam eo
anno reponit Beda in lib. III cap. 20. Annis fere
quatuor tum in Lugduni mora, tum Romae exactis,
reversus in Britanniam, HRipense monasterium aedificat
et abbatis nomine administrat. Anno prope 660 Colmannum, Scotorum antesignanum, refutat in synodo

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.