PL 159, col. 721
Vita Wilfridi (Eadmerus Cantuariensis), J. P. Migne
aliquis canonice ordinatus supererat, excepto Wine
occidentalium Saxonum episcopo. Ailbertus siquidem,
cujus paulo ante meminimus, relicta Brittania,
Parisiacae civitatis episcopatum sortitus erat. Cum
igitur ita se res habebat, quod petebatur rex promptissime
annuit, et consilio patris sui Oswii beatum
Patrem ad regem Galliarum direxit, rogans et obsecrans
quatenus virum honorifice susciperet, atque
in gradum pontificatus sua auctoritate sublimari
praeciperet. Igitur, prout dignum fuit, a rege honorifice
suscipitur, ad Ailbertum episcopum cum mandatis
dirigitur, quibus ut summa honorificentia servum
Domini ad ordinem episcopatus promoveat
jubetur. Qui mandatis gratiosus obtemperans, eum
cooperantibus undecim episcopis honorifice consecravit.
18.
Quo post ordinationem suam in transmarinis
partibus demorante, ii quorum sectae pravitas per
eum pridem detecta fuerat atque dejecta, rependendarum
injuriarum sese jam tempus opportunum
accepisse putantes, regem Oswium fraudulenta calliditate
convenientes circumveniunt, circumveniendo
in eam sententiam ducunt, quatenus Ceaddam Eboracae
civitatis episcopum fieri jubeat, ne Ecclesia
diutius carente pastore fides Christi quamlibet
jacturam incurrat: praesertim cum penitus, inquiunt,
ignoretur quo Wilfridus devenerit, quem ad ipsius
Ecclesiae regimen ordinandum in Galliam Alfridus
direxit. Hac ipsorum versutia rex Oswius incaute
praereptus, dato praefato Ceaddae ipsius Ecclesiae pontificatu,
misit eum Cantiam in gradum sacerdotii
consecrandum. Quo cum suis veniens et eamdem
sedem pastore viduatam inveniens, inde divertit,
praedictum Wine episcopum adiit, ut episcopus ab
eo consecraretur obtinuit. Assumptis ergo duobus
de gente Brittonum episcopis, qui contra scripta
canonum erant ordinati, eumdem Ceaddam pari
modo inordinate ordinavit.
19.
Ordinatus autem Eboracensi Ecclesiae praelatus
est, cum non post multos dies beatus Wilfridus
patriam redire instituens navem ingreditur, et
aliquandiu felici cursu navis aequoreos fluctus transvehitur.
Jam autem medio mari transito, et beato
viro cum suis clericis in ea quae Dei sunt corde et
ore intento, ventis mutatis validissima tempestas
exoritur. Qui magna vexatione quassati, tandem in
regionem australium Saxonum, quam non noverant,
projecti sunt. Fluctibus vero in sinus suos ita illuc
retractis indigenae adhuc gentili errore devincti
advolant, navem et omnia quae in ea erant in jus
suum vindicare volentes; et id propositi obstinato
corde tenentes, ut aut captivarent, aut morte sibi
resistentes involverent. Quo vir venerabilis agnito
copiosam eis pecuniam obtulit, et quatenus ab intentione
sua recederent humili postulatione admonuit.
At illi ferociores ex illius verbis effecti, nil se
ab eo pro ipsorum dimissione sumpturos fore proclamant,
quin etiam non modo omnia sua, verum et
eumdem ipsum in jus proprium se accepturos nulla