PL 159, col. 722

Vita Wilfridi (Eadmerus Cantuariensis), J. P. Migne

causa vetante confirmant. Quid igitur negotii tenor
intenderet socii pontificis intelligentes, praemissa
supplicatione ad Dominum arma arripiunt, magis
volentes more virorum fortiter bello occumbere
quam ignava captivitate longioris vitae spatio servando
producere. Quod ubi a paganis cognitum,
aciem struere, ac in populum Domini tela dirigere
festinabant. Stans quoque princeps sacerdotum idololatriae
coram paganis in tumulo excelso, suis magieis
incantationibus suos quasi benedicendo confortare,
ac socios famuli Dei maledicendo satagebat
enervare. Cui operi cum quantum sua intererat,
summo studio mente, voce manuque vacasset, juvenculus
quidam minister hominis Dei funda lapidem
jecit, et eumdem magum trajecta fronte dejecit,

exstinxit. Rediit mox ad memoriam viri Dei antiquum
per David factum in Goliam miraculum Dei,
cum subito mire paganorum tumultus exoritur, et in
discerptionem Christianae partis vires omnium exeruntur.
Quid plura? insurgunt acies, miles Christi
sese prosternit in preces; Domino autem pro suis
pugnante, inimica manus confusa et victa discedit.
Sed post paululum multiplicior in idipsum et immanior
redit, aciem struit, tela in vacuum dirigit. Tela
non vacua recipit, pars maxima ruit, et pars residua
fugit. Et quid morer ? jam tertio victi cum se ad
quartum praelium cum rege suo praepararent, meritis
beati Wilfridi multo ante horam mare effluxit,
navem extulit, et sanctum Dei cum omnibus suis,
quinque solummodo ex sociis perditis, prospere in

Sandicum portum evexit. Quod inimici videntes,
maxima confusione in sua remeant, et servum Domini
laeta serenitate victorem abire gemebundi deplorant.
20.
Patrio itaque portu patriaque potitus, confestim
sibi rumor innotuit, qualiter suae sedi Ceadda
substitutus antistes sit. Qui pro re nihil omnino
perturbatus, placido vultu et hilari pectore Ripum
perrexit; ibique servitiis Dei intentus, magna mentis
stabilitate per aliquod tempus in secretiori habitaculo
deguit. Sed quia civitas supra montem posita
nequit abscondi, a multis et praecipue nobilibus frequentabatur,
eximiae sanctitatis ejus fama permotis.
Rex quoque Merciorum, nomine Wlfarius, vir Deo
valde devotus, famulum Christi adiit, eumque ut

loco cederet secumque maneret importuna vix prece
deflexit; et compos suae voluntatis effectus, ingenti
beatum Patrem dilectionis affectu coluit, terris et
honoribus auxit.
21.
Metropolitana vero sedes totius Angliae, dum
haec ita fierent, pastore carebat, defuncto (ut praediximus)
archiepiscopo Deusdedit. Et quoniam tanta
sedes absque episcopali providentia esse nequibat,
rex Cantuariorum Egbertus beati Wilfridi prudentia
sanctitateque audita, ad ipsum misit quam humillima
eum supplicatione contestans, ut Ecclesiam
viduatam sua dignaretur praesentia visitare, ope
consolationis erigere, contra spirituales nequitias
clypeo suae admonitionis protegere, et quaeque tenor

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.