PL 159, col. 724

Vita Wilfridi (Eadmerus Cantuariensis), J. P. Migne

igitur episcopatu, et ad monasterium suum, quod
erat in Lestingesei, privatus secessit.
24.
Porro Theodorus beatum Wilfridum in episcopatu
Eboracensis Ecclesiae restituit, nec non et
omnium Nordanhumbrorum, sed et Pictorum, quousque
rex Oswius imperium protendere potuerat.
Sicque vir sanctissimus et animam suam in patientia
possedit, et multiplicatus honore, quod suum
fuerat, totius populi exsultatione recepit. Quo tempore
regno Merciorum Wlfarius praesidebat, cujus
paulo ante meminimus. Qui cum mortuo Jaramanno
episcopo sibi suisque alium a Theodoro dari peteret,
non eis ille novum voluit episcopum ordinare, sed
praefatum venerabilem Ceaddam eis dedit. Beatus
vero Wilfridus suis redditus, egregia mentis instantia

operam dabat, quatenus et ea quae longa vetustas
aut incuria dissolverat, in ecclesiis restauraret, et
quae in subditorum suorum moribus oculos magni
Dei offendere poterant, eliminaret. Quibus operibus
quanto magis intendebat, tanto se in majori virtutum
exercitio constringebat, ut subjectis in ejus vita
esset videre, qua diligentia deberent verborum ipsius
documenta suscipere.
25.
His autem quae destructa repererat in integrum
restitutis, ecclesiam in honorem beati Petri apostolorum
principis a fundamentis consummavit, et eam
multo decore sub immensa principum ac populorum
frequentia consecravit. Ut autem ventum est ad sui
sermonis officium, luce clarius visa sunt Dominica
in ea verba compleri: Non vos estis qui loquimini,

sed spiritus Patris mei qui loquitur in vobis [(Matth.
X, 20)] . Quod ea re plane licet considerare, cum et
populus in Dominum magna sit dilectione ex illo
affectus, et corda principum tanto timore et amore
Dei sint accensa, ut non solum ea quae prius ad jura
ipsius ecclesiae pertinebant, ad vocem illius testamentis
confirmarent, sed et quaedam de suis ipsi
ecclesiae condonarent. Triduo post haec omni turba
secum detenta, pane vitae tam coelestis quam terrestris
eam copiose refecit. Ecclesiam praeterea
magnis muneribus et ornamentis decori domus Dei
competentibus ditavit. Et cum haec opera laude
dignissima faceret, uti mortiferam pestem laudem
fugiebat humanam : ac sic positus in medio populorum,

omnibus erat speculum et informatio operum
bonorum.
26.
His ita sese habentibus, omnipotens Deus ut
merita famuli sui quanti penderet mundo demonstraret;
quae internarum luce virtutum primo profudit,
etiam exteriorum exhibitione miraculorum
decorare voluit. Hinc est quod die quadam cum venerabilis
pastor oves Dei verbis et fidei sacramentis
imbueret et antiquo humani generis hosti in eis
jus dominandi auferret, atque per sacri chrismatis
unctionem septiformis gratiae Spiritum jam baptizatis
traderet, ecce per effusas turmas mulier nimio
dolore afflicta ministro Dei occurrit, defunctae funera
prolis miserabili deportatione in ulnis ostentans.
Quo viso Pater obstupuit, haesitque loco, paulumque

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.