PL 159, col. 725

Vita Wilfridi (Eadmerus Cantuariensis), J. P. Migne

ab incoepti operis ministerio se cohibenti orbata
mulier acri doloris nimietate turbata pronior incubuit,
gemituque praepedita vix in haec verba erupit:
« En, inquiens, bone domine, quem ad impositionem
manus tuae confirmandum in Christo portare decreveram,
jam non solum ad confirmandum, verum
primo ad resuscitandum a mortuis tuae sanctae pietati
piaeque sanctitati apporto. Christum tuum praedicas
omnipotentem, quod precor operibus proba, et
meum a morte filium unigenitum suscita. Et quanti
hoc est omnipotentiae suae parvulum suscitare, et
mei doloris stimulos effugare ? revera nihili. Quapropter
in hoc peto quae praedicas rata esse potenter
ostende, ut ad meam consolationem unicum filium
meum restituas vitae. » Ingeminat querulas voces,

cujus vehementi gemitu coacti sub uno convolant
omnes. En plangor grandis. Tandem compassus
venerabilis Domini servus, agit tacitas sancto sub
pectore grates, quod turba nondum perfectae fidei
novit rogare clementiam Domini Christi; moxque
solo fusus et faciem lacrymis perfusus : « O Domine
Pater, ait, non ad merita mea, sed ad tuae pietatis
opera, precor, placatus attende, et aerumnis hujus
mulieris opem tuae consolationis impende, restituendo
incolumem filium suum per Jesum Christum
Dominum nostrum unigenitum Filium tuum. » Quo
dicto surrexit, et caput defuncti dexterae manus
extensione tetigit: cui ad ejus tactum caput exagitanti
vir Dei manum porrexit, et erectum vivum
incolumemque cunctis exhibuit. Vulgus in nimios

admirationis ac laudis clamores excitatur, et fide
plenissima in Christianae legis observantia consolidatur.
Puer redivivus in Christo per manus impositionem
confirmatur, matri cum gaudio redonatur
eo pacto ut septem annis materna cura nutritus
viro Dei restituatur. Quod post praefinitum tempus
ne fieret patre suo interdicente, exsul ad externos
fugit cum prole Britannos, sciens videlicet puerum
nequaquam contra viri Dei praeceptum in proprio
secum posse manere. Quod tamen sua fuga ei contulit.
Post parvi temporis dies praefectus quidam
invitis parentibus puerum in manus Patris reduxit,
quem protinus servitio Dei mancipavit, et bene
instructum pluribus imitabilem in sancta conversatione

postmodum fecit. Hinc quique perpendite quid
signi praetulerit super ejus cunabula coelitus emissum
lumen radiantis flammae.
27.
Ea tempestate regnum gentis Anglorum gemino
decore nitebat, cum et reges Christianitatis
amore fervebant, et pontifices divini operationem
mysterii summo studio exercebant. Hinc regalis
providentia hoc potissimum per se gerebat quosque
subditorum magis a pravitate morum abstrahere,
quam cupiditate animi res eorum diripiendo distrahere;
nec ulla eis cura fuerat quam subditis, sed
quam bonis ipsi regnarent. Hinc nihilominus sacerdotalis
apex sui officii plenissime compos exstiterat,
eis solummodo sua diligentia operam praebens, ad
quae ipsius ordinis institutor et auctor Deus ipsum

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.