PL 159, col. 727
Vita Wilfridi (Eadmerus Cantuariensis), J. P. Migne
detorquere valebant. Praeterea quaquaversum gratia
praedicandi gratiam Dei pergens, paratus erat pro
ipsa quam praedicabat veritate vitam dare, si occasio
competens offerretur quae id fieri postularet. Si
quando aliquid deliciarum quovis eventu, et hoc
summa cum parcitate, in escam sumebat, idipsum
in se postmodum gravi inedia vindicabat. Haec institutio
vitae minimum elationis et maximum humilitatis
in ejus pectore studium comparavit. Haec
subditis sibi exemplum sanctae conversationis indixit;
haec eosdem in arctam continentiae viam
induxit ; haec quoque multos a suo errore conversos
ad Christi gratiam duxit. Unde quamplurimi nobilium
incitati, filios suos Dei servitio mancipandos
viro tradebant mirantes, admirando ejus merita dignis
laudibus approbantes, atque suos ipsius probitatis
imitatores fieri modis omnibus exoptantes.
Sed sicut saepe quod aliquibus provenit ad virtutis
profectum, aliquibus procedit ad iniquitatis effectum;
sic unde nonnulli in amorem et venerationem
famuli Dei profecerunt, inde quidam in odium
et contumeliam ejus erumpunt. At athleta Dei cum
iis qui oderant pacem erat pacificus [(Psal. CXIX, 7)] ,
et odio ipsorum suae rependebat obsequium mansuetudinis.
29.
Praeterea in Augustaldensi oppido templum
mirabili opere fecit, quod ipse in honorem beati
Andreae apostoli Domino dicavit, ad vicem videlicet
beneficii rependendam, quod idem apostolus jam ei
dudum impenderat. In cujus templi constructione
non defuit invidia mortiferi serpentis. Nam dum
caementarii linunt superiora parietis, praecipitante
illum adversario humani generis, unus eorum in
praeceps corruit, et sic ut contritis omnibus membris
jam defungi putaretur. Qui cum velut in exhalatione
sui spiritus laboraret, excurrunt omnes
utpote ad exsequias funeris ejus. Vir autem Domini
Wilfridus cum corpore absens praesentia spiritus
cuncta dignosceret, mox sese in lacrymas dedit, et
quosque assidentium quid evenerit ex ordine docens,
pro salute fratris eos intercedere postulavit.
Ubi vero ad aegrum ventum est, mox ad Patris tactum
pristinam receperunt membra salutem : et, si
dicendum, lethum erubuit, cum per hominem vitae se
depelli, et homini vitam restitui vidit. Cujus mortis
auctor diabolus, videns virum tam internis animi
virtutibus quam exteriorum exhibitione miraculorum
suam confusionem augere, in nimiam sui furoris
malignitatem accenditur, quibus modis poterat
inquirens, qualiter confusionem suam versa vice in
eum retorqueret.
30.
Acceperat autem rex Ecfridus conjugem nomine
Adeldridam, quae in voto virginitatis potius
hanc vitam transigere proposuerat, quam aliena
libidine violari. Juncta est tamen regi praefato lege
conjugali, non conjunctione carnali. Cujus rei gratia
beatum Wilfridum tam per se quam et per amicos
suos rex convenit, orans et obsecrans, et maximarum
rerum pollicitatione in hoc ipsum allicere tentans,