PL 159, col. 728
Vita Wilfridi (Eadmerus Cantuariensis), J. P. Migne
quod negotium reginae persuaderet, ut omisso
virginitatis proposito regiae voluntati assensum praeberet.
At Wilfridus, sciens scriptum esse : Vovete
et reddite Domino Deo vestro [(Psal. LXXV, 12)] ,
maluit Ecfrido hac in re non parere, quam suum
Domino sacrificium auferre, ne per hoc non modo
virginis, verum et suae animae mortis aeternae dispendia
pararet. Ergo virginei voti fautor existens,
vigilantis animi sagacitate procurabat, ne qua femineae
mentis inconstantia propositum virgo postponeret,
et terrenis illecebris animum devicta supponeret.
Egit igitur sua industria, ut virgo potius
divortium conjugii a conjuge quaereret, quatenus
libertate potita saeculum linquere, et thalamis aeterni
regis valeret feliciter inhaerere. Quod quidem factum
est. Nam ubi rex comperit eam nullo pacto a
proposito posse mutari, licet invitus, concessit tamen
ut relicto saeculo, prout volebat, acciperet
velamen insigne virginitatis. Qua licentia felix, accepto
velamine a beato Wilfrido, quae mundi sunt
cum mundo deseruit, sprevit atque a sui desiderio
cordis procul abjecit.
31.
Ermemburgis vero regali est copulata conjugio.
Per hanc igitur diabolus odium quod contra
virum Dei habebat, exerere opportunum existimans,
animum illius injectis quibusdam simultatibus adversus
eum inflammat, quoque ipsi suarum insidias
fraudum tendat vehementer instigat. Cui suggestioni
eo facilius cessit, quo muliebris inconstantia
mentis, intemperantia Iubricae ostentationis, oppressio
ac rapina violentae damnationis, quae in ea
magno cum tumore vigebant, servum Domini in
redargutionem sui multoties acerba invectione armabant.
Quamobrem non parum intus offensa, et
insuper daemoniaco igne succensa, gloriae dignitatique
ipsius magnopere coepit invidere, et quonam
modo eum dignitate sua spoliare ac spoliatum abjicere
posset, occasiones quaerere. Considerata ergo
gloria viri, qualiter eum omni ex parte affluentia
dignitatis circumfulsisset, regem muliebri facundia
convenit, quasi de quibusdam suis utilitatibus actura;
re autem vera prima an animum ejus ad quae
vellet acclinare posset habere, ex obliquo perquisitura.
Quem ubi ad suum votum esse persensit, ut
hominem Dei in invidiam adduceret, fraudulentis
sermonibus ejus gloriam regi coepit admirando enarrare.
Nam, exposita divitiarum abundantia, coenobiorum
multitudine, aedificiorum magnitudine, subditorum
principum turba, obsequentium militum
copia, regalibus vestibus et armis instructa intulit:
« Et quid amplius ipse tibi, quam tu sibi? totum
regnum tuum episcopatus ipsius est; quin et si tua
potestas ejus potestati comparetur, minor est. Terminus
enim imperii tui suis finibus coarctatur;
terminus autem episcopatus ejus tuos fines auctoritate
progreditur. Et, fateor, fidelibus et amicis
tuis est timendum ne, si aliquando inimici tui contra
te arma susceperint, ipse quam praedicat pacem sequendi
suos ab armis immunes retineat, tuque tuorum