PL 159, col. 729

Vita Wilfridi (Eadmerus Cantuariensis), J. P. Migne

paucitate inimicis inferior victus occumbas.
Quapropter de negotio ante negotium tracta; et,
ne in ipsa gestione negotii tua virtus decidat, quae
obsunt gnarus praeordina. Sunt quidem et alia nonnulla
quae tibi honeste possunt persuadere, tui honoris
nullatenus esse, non dico superiorem, sed
parem quemquam in regno tuo habere. Quae nec
dici quidem opus esse recognosco, quia non modo
tuae prudentiae, sed et cuivis imprudenti clara esse
non nescio. »
31.
Talibus verbis rex permotus, et quasi suae
utilitati consuleretur, ad ea totus arrectus, melius
suis rebus consuli non posse putavit, quam si vir
Dei suis omnibus privaretur, et episcopatus ipsius
in plures episcopos divideretur. Verum quia id agi

praeter consensum Cantuariensis archiepiscopi minime
poterat, verba malignae accusationis contra
episcopum ipsius sedis antistiti Theodoro mandant,
et ad suae voluntatis effectum deceptum inclinant.
Venit igitur ad regalem curiam Theodorus, sua
auctoritate regiam voluntatem super Wilfrido impleturus.
Quod factum est. Nam protinus in locum
ejus tres episcopos eo absente ordinavit. Res viro
celari non potuit : et admiratione quammaxima
ductus, hilari corde, alacri vultu, modesto gressu
regis palatium subiit, causam negotii perquisiturus.
Cui hoc modo, ut fertur, ad inquisita responsum
est : « Nec te impraesentiarum alicujus criminis
admissione notamus, nec tamen statutum de te judicium
hac vice mutabimus. » Ille vero talibus verbis

non sibi satisfactum esse consentiens, apostolicam
sedem appellavit, et pro eorum injustitia indignatus
reflexo gressu aulam egredi voluit. Intuens
autem quosdam satis foedo suis casibus insultare
cachinno : « Et o, inquit, filii, felici prosperitate
ducatis tempora longa; sed noveritis, quantocius
sors infesta resolvet haec gaudia vestra : nec prius
hunc annum transisse videbitis, quam istas quas
super me derisiones habetis, acerbi moerore luatis. »
Quae prophetia veritas facta est. Nam post
non multum temporis conserto gravi praelio inter
Ecfridum et Ailredum regem Merciorum juxta fluvium
Treanta, occisus est Elfuinus frater regis
Ecfridi, juvenis circiter decem et octo annos habens,
utrique provinciae multum amabilis : ex cujus

morte magnus et intolerabilis moeror Ecfridum ac
suos percutit, omnisque laetitia quam de expulsione
beati Wilfridi habuerant, justo Dei judicio in tristitiam
versa est. Sic ex eo quo a se fortissimum
militem Domini repellere non timuerunt, nunquam
laeta victoria potiti sunt : sed qui prius parva manu
militum, ejus intercessione muniti, ingentes copias
straverant, postmodum cum ingenti copia a raro
milite victi cadebant. Nec injuria. Repulso etenim
eo per quem victores exstiterant, nil erat residui
quare passim vinci non debuerunt. Verum ad ordinem
instituti operis styli officio redeamus.
32.
Beatus Wilfridus episcopalis cathedrae dignitate
privatus ad sua rediit, filiis et fratribus suis de

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.