PL 159, col. 730

Vita Wilfridi (Eadmerus Cantuariensis), J. P. Migne

ejus infortunio valde contristatis non pauca disseruit
verba consolationis, patientiae et verae charitatis,
dicens, inter alia, nihili esse pendendum quod
constaret nonnunquam fore pendendum. Ipse vero
post haec Romam iturus, et ne quod scandalum
Ecclesiae Christi propter eum immineret causam
suam ante sedem apostolicam expositurus, ad mare,
venerabili monachorum collegio dextra laevaque
stipatus, perducitur; navi imponitur, pia illorum
imprecatione perfungitur; prospero cursu ventis
vela panduntur. At ubi paululum navis processit,
mutato vento pulsus est Fresiam : ubi a barbaris ac
rege illorum Aldgislo honorifice susceptus, ibidemque
honorifice conversatus, ab omnibus summo
cum honore, quoad ibi manere cordi fuit, habitus

est, licet adhuc tota provincia idolorum cultui dedita
deserviret. Vicem itaque benignitati eorum
rependere volens, praedicabat eis verbum Dei, et
multa millia verbo veritatis instituit, ac fonte salutari
a suorum peccatorum sordibus lavit : sicque
susceptores suos et a Domino suscipi, et Dominum
in se suscipere fecit. Erat autem ante adventum
beati viri terra ipsa magnae salsitatis magnaeque
sterilitatis, et velut in modum rupis nimiae asperitatis,
ac per hoc quibusque animalibus ad incolendum
magnae incommoditatis. Verum ad praedicationem
viri Dei eadem gente fidem Domini suscipiente,
sicut corda eorum supernae dulcedinis rore
ad fertilitatem operum bonorum mollita, et inhabitatione
Spiritus sancti sunt accommoda facta; ita

et terrae ipsorum salsitas in dulcedinem, sterilitas
in fertilitatem, asperitas in mollitiem atque pinguedinem
versa, omnibus inhabitantibus eam diversae
commoditatis copias lautissime intulit.
33.
Interea ii qui sua nequitia victi amicum Christi
propria dignitate, possessione, terra proturbaverant,
legatos suos tam fraudibus iniquissimae
delationis ligatos, quam et diversis exeniis oneratos
in Franciam dirigunt, quo viro Domini partim
fraude, partim munere laqueos deceptionis et captionis,
laqueos depraedationis, perditionis et mortis
instituant. Sed ut laqueus eorum, qui muneribus
seducti laqueum instituerunt servo Dei, ipsos involveret,
quemdam sacerdotem Domini, nomine Winfridum,
nuper a suo episcopatu depositum, et tunc

in peregrinationem pro Dei amore euntem occulto
judicio Dei suis omnibus spoliaverunt, vicinitate
nominis propriaque malignitate decepti. Verum ubi
hoc ab illis est intellectum, et quonam vir Domini
ea tempestate degeret recognitum, Ebroinus, regalis
curiae et istius nequitiae princeps, scripta cum magno
munere Aldgislo regi direxit, petens ut Wilfridum
omnibus bonis exspoliatum crudeli morte necaret.
Rex autem nec precibus, nec donis sub se cadere
tantae nequitiae acquiescens, missam chartulam
magna cum indignatione diruptam ignibus injecit:
nequitiaeque, ut dignum fuit, exprobrans, legatos
absque honore dimissos statim remeare praecepit.
34.
Securus igitur insidiarum praesul, in ipsa

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.