PL 159, col. 732

Vita Wilfridi (Eadmerus Cantuariensis), J. P. Migne

suo fidus existeret, foedus rumpere noluit; ego gratia
Christi fidelis fidem quam vero Deo promisi,
violabo ullius terreni commodi causa? Absit, absit!
imo in sua [ l. mea] fide te suscipio, et quoad velle
tibi fuerit, ut mecum maneas obsecro. Id quoque
magnopere desidero a te petere, quatenus si quid
in meis affectuosius amas, accipias, utaris, possideas. »
Hac viri bonitate simul et benignitate vir
Dei magnifice delectatus, quid potius animo proposuerit,
viro aperuit: sicque multiplicatus rebus ac
sociis, gratiosus ab eo discessit.
36.
Romam vero usque perveniens, illico fama
jam cognita sanctitatis ejus quaque percrebuit, et ei
quamplurimos civium venienti in obviam egit. Aderat,
et magno vulgi favore susceptus in aulam beati Petri

veneranter adductus est. Pontificatum apostolicae
sedis beatae memoriae Agatho tunc regebat, vir justus
et simplex, ac in rebus ecclesiasticis non mediocriter
solers. In cujus ac plurimorum episcoporum
praesentia cum beati Wilfridi causa esset praesentibus
accusatoribus ventilata, universorum judicio
absque crimine accusatus fuisse, et episcopatu dignus
esse comprobatus est. Quo in tempore cum idem
papa Romae synodum congregaret centum viginti
quinque episcoporum adversus eos, qui unam in
Domino Salvatore voluntatem atque operationem
dogmatizabant, vocari jussit beatum Wilfridum,
atque inter episcopos considentem dicere fidem suam
simul et provinciae de qua venerat. Cumque catholicus
fide cum suis esset inventus, et abs re sacerdotali

dignitate privatus, placuit ut Romanae sedis
decreto in episcopatum restitueretur, et in monumentum
suae catholicae fidei ejusdem synodi gestis
hoc scriptum insereretur: « Wilfridus Deo
amabilis episcopus Eboracae civitatis, apostolicam
sedem de sua causa appellans, et ab hac potestate
de certis incertisque rebus absolutus, et cum aliis
centum viginti quinque coepiscopis in synodo judicari
a sede constitutus, pro omni aquilonali parte
Brittaniae et Hiberniae, quae ab Anglorum ac Brittonum
nec non Scottorum et Pictorum gentibus incoluntur,
veram et catholicam fidem confessus est,
et cum subscriptione sua corroboravit. »
37.
Apostolico igitur et synodali decreto in episcopatum

restitutus, acceptisque ab apostolica sede
litteris, regi Ecfrido et archiepiscopo Theodoro de
sui status redintegratione directis, servus Dei magno
servorum Dei reliquiarum munere ditatus, iter Angliam
veniendi repetiit, et quia noverat scriptum: Qui ambulat simpliciter, ambulat confidenter
[(Prov.
X, 9)] , regia via gradiebatur. Ecce autem extra quam
putabatur latronum manus, ad interficiendum parata,
viro Domini haud grata processione occurrit. Erant
etenim qui regi Dagoberto insidias tetenderant,
eumque gladio in inguine merso necaverant. Hi ergo
viro Dei occurrentes, animique furorem vultus sui
ferocitate pandentes, praelia vibratis intentant cominus

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.