PL 159, col. 733

Vita Wilfridi (Eadmerus Cantuariensis), J. P. Migne

hastis. Quorum unus qui quasi loco principis
inter eos habebatur, excusso quod manu tenuerat
telo, militi Christi foedo ore conviciabatur: « Delator,
inquiens, patriae petulans et moribunde viator,
tu quidem jampridem Gallica sceptra violasti, tu
Gallica rura pessumdedisti, tu Gallicam libertatem
in servitutem redegisti, cum tyrannum a nobis jam
olim exsiliatum tua instantia in regnum constituisti.
At ipsius quidem crudelitas justissima morte punita,
te quoque utpote maximum suae mortis auctorem,
te, inquam, eadem morte puniendum esse declamat.
Procumbe igitur, pestifer, procumbe, et digna ultione
mulctatus, eidem quam contra nos fovisti morti
succumbe. » Et Pater contra: « Si non jure, inquit,
feci cum regem regno injuste depulsum, quantum in

me fuit, haereditariae dignitati praefeci, et hoc ita
penes se esse justissimi judicis aequitas habet, fateor,
poenas justae ultionis promptissime pendam. Quod si
nequaquam hoc in facto contrarius, sed cum jure
feci, velut ipsa mox innocentia mentis mihi testatur,
eo libentius, si vultis occidere, morri desidero, quo
me pro justitia occisum martyrii gloria coronandum
fore considero. » Quibus dictis, ubi viderunt virum
tanta mentis constantia niti, nimio terrore perculsi
arma projiciunt, terrae procumbunt, viri vestigia
osculis petunt, veniam quaerunt. Qua ad suum votum
inventa ejus benedictione ditati, viae prosperitati
pontificem cum suis omnibus reddunt; ipsi certo
itinere pergunt.
38.
Perveniens vir Dei Brittaniam, regi litteras

quas ab apostolica sede acceperat detulit, et earumdem
litterarum auctoritate subnixus, in conventu
nobilium suam causam viva voce defendit, seque
falso accusatum ac injuria degradatum libera protestatione
ostendit. Rex autem quanto illum majori
veritatis ratione vallatum agnovit, tanto se minori
veritatis ratione suffultum indoluit, moremque nequissimorum
imitatus, maluit in sua pertinacia contra
aequitatem perdurare, quam aequitatis ratione
suam pertinaciam mitigare. Hanc vero sui cordis
socordiam magnopere confirmabat antiquorum delatorum
inveterata discordia, dum ipsi quos ipsa jam
repletos possidebat, venena suae malignitatis regiis
auribus infundebant. Propria itaque rex ira caecatus
et seducentium se adulatione a vero distractus, litteras

apostolici papae tumido fastu despexit, despiciendo
irrisit, irridendo a se procul abjecit, ac in famulum
Dei nequissimi delatoris crimen injecit.
Tanta regis indignatione nonnulli clientes, imo et
quique nobiles oppido permoti, unanima omnes
contra beatum conspiratione insurgunt, ac multis
eum contumeliis afficiunt; et quo regiae majestati
se ad plenum fideles existere monstrent, indignationi
ejus plene satisfacere cupiunt, et Dei hominem
a regis conspectu avulsum carceris imo detrudendum
arripiunt. Ermemburgis autem bonorum omnium
persecutrix, et hujus schismatis indomabilis auctrix,
sese in direptione illius mediam immersit, capsulam
reliquiarum de ipsius collo procacitor abstulit, cumque

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.