PL 159, col. 736

Vita Wilfridi (Eadmerus Cantuariensis), J. P. Migne

expugnare? quid toties ei toties ad vinciendum
vincula mutas, et a te vincula quibus ex merito
tuae pravitatis es vincta, non potius mutas? Collo
justi lora tua imponi verentur, quod ipsum jugo
Christi subjectum esse digna veneratione contuentur.
Manicae tuae manibus ejus inseri metuunt, qui in
fovendis pauperibus eas fuisse exertas attendunt.
Trementes catenae pedes nexare devitant, propterea
quod illos ad pacem praedicandum veloces exstitisse
considerant. Omnes ergo vires tuas frustra dispendis,
cum illum, quem nequaquam permitteris, torquere
contendis. Beatus autem Wilfridus, licet carceralibus
tenebris involutus, quosque tamen adventantium
lumine verbi Dei, prout ei licuit, illuminavit,

edocuit, ac baptismate ab omni criminum labe mundavit.
42.
Haec interim rex, dum suis comitatus ad expletionem
suae voluptatis se quaque deduceret atque
in magna hilaritate frena laetitiae laxaret, ecce repentino
turbantur gaudia casu. Dum etenim regia conjux
tumens nimio fastu impietatis raptis audet abuti
reliquiis, illico vindex ira subit. Siquidem easdem
reliquias ferens, cum sicut perdix alacri mente lasciva
garriret, contigit ut mox repleta daemonio, sicuti
vulpecula, perdita mente insana ganniret: quemque
sua prius petulantia volens coluit, hunc postmodum
in sui corporis habitaculo nolens fovit. Haec propter
quibusque in stuporem arrectis accessit mater regis,
furentem increpabat hujusmodi verbis: « Anne patent,

inquit, soror, anne patent veteris commissa
piacli? Wilfridum tuis falsis criminationibus a sede
sui episcopatus pepulisti, et nunc vice mutata in sedem
tui pectoris daemonem recepisti: ut per hoc intelligas
quid peccati illo in facto commisisti. Wilfrido
sanctorum reliquias de collo non sancte tulisti
et ecce ut collum tuum suo dominio daemon subderet
meruisti. Wilfridi sanctissima verba et beati Petri
auctoritate suffulta despexisti; et ob hoc daemone
cor tuum possidente verborum tuorum jus perdidisti.
Wilfridus divinitatis lumine plenus carcerales tenebras
per te in eis positus non veretur; et tuus animus
daemoniaco furore repletus per hoc jam nunc
dignissima ultione torquetur. » Rex aderat oppido
conturbatus, et ingenti furoris igne succensus ventum

naribus quasi fumum emittebat. Quem etiam
mater sua tali voce est allocuta: « Jam tandem, fili,
jam tandem memor esto tui. Ultio divina tuam quam
nimis diligis conjugem, ut cernis, affligit, et fateor,
crede mihi, quia bene promeruit tali supplicio fatigari,
eo quod diabolica indignatione succensa, servum
Domini Wilfridum non timuit miris afflictionibus
insectari. Quapropter hanc vindictam sibi irrogatam
ne dubites, obsecro, propter te esse collatam.
Quod si hac corrigi sponte contempseris, cave ne
tua propria corrigaris invitus. Ergo solve virum a
carcere, quem nullius sui criminis causa novimus
detineri: et si eum in regno tuo manere nolueris,
jube illum regno decedere, ne si diutius fuerit tentus,

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.