PL 159, col. 737
Vita Wilfridi (Eadmerus Cantuariensis), J. P. Migne
tunc eum primo dimittere velis, cum fueris majori
poena mulctatus. » Istis rex ipse admonitus, annuit
ut carcerem vir sanctus exiret. Factum est, et e tenebris
lux mundo processit. Malens autem servus Dei
bonum pro malo quam pro malo malum reddere,
oravit Dominum, et reginam confestim daemone fugato
sanitati restituit.
43.
Hinc patriam cognataque rura deserit, et velut
advena terras australes petiturus, eo veniendi iter
invadit. Et cum Veritatis praeconia nulla queant fallacia
violari, famulo Dei primo quaerenti regnum
Dei, nihil eorum quae vitae necessitas exigebat, deesse
valebat. Unde contigit ut hunc euntem quidam
Byrtwaldus, regia stirpe progenitus, magno cum honore
obvius exciperet, et aliquantisper secum detento
quaeque opus habebat benigne impenderet. At
invidia diabolica diu impendi ferre non potuit. Praedictum
etenim virum veneno suae perversitatis infecit,
quoque militem Christi sua munificentia exutum
a se suisque omnibus eliminaret effecit. Erat namque
frater Aedelfredi regis Merciorum, qui sororem
regis Ecfridi habebat in conjugium. Timens igitur
ne fratris animum offenderet, si eum qui fratrem
conjugis suae infensum habebat, secum teneret, non
veritus injustitiam, Wilfridum abjecit, non tamen
absque contumelia, ut per hoc sciamus eum non
immunem fuisse in hoc facto a mente maligna. Nam
prius tam a se quam ab Aedelredo rege suisque uxoribus,
necne voluntatis eorum fautoribus multipliciter
afflictus, injuriatus, multis quoque terroribus
ad violationem fidei suae atque ad exprobrationem
catholicae et apostolicae traditionis pro qua maxime
impetebatur incitatus, impulsus, nec prostratus, ad
ultimum cum dedecore pulsus est.
44.
Omni ergo humano frustratus auxilio, quo
tenderet, quo se verteret ad hospitandum ignorabat:
hoc solum fiduciae prae se gerens, quod a Deo nequaquam
deseri posset. Qua fiducia magnifice fretus,
quidquid ei incommoditatis accidebat, summa cordis
alacritate perferebat: quoque magis adversitatibus
feriebatur, eo amplius in opera Dei toto studio ferebatur.
Venit tandem ad curiam regis cujusdam, qui
Kentwinus vocabatur: ubi satis humane susceptus
et bene, verum brevi habitus est. Nam quemadmodum
alias, sic et ibi daemonis instinctu femineas
passus est iras. Siquidem regia uxor soror erat
Ermemburgis, malorum fere omnium quae contra
virum Dei fiebant auctricis. Haec igitur a sua uxore [ l.
sorore] in mentis malignitate non minor, beatum praesulem
multis contrarietatibus afflictum a suis omnibus
expulit. Quid diaboli furor immanis, quid tantopere
adversus famulum Domini saeviendo vagaris? quid ei
laqueos tuae fraudis innectere tentas, et tentando
illum variarum calumniarum tempestate fatigas?
quid eum ab humani cordis aedificatione flectere niteris,
et ob hoc Christianorum societati conjunctum