PL 159, col. 738
Vita Wilfridi (Eadmerus Cantuariensis), J. P. Migne
esse non pateris? Ecce cum illum a Christianis
depellis, ad paganos liberaliter ibit, velis, nolis: et
qui times ne quorumdam Christianorum mentes tuis
deceptionibus per ipsius conversationem quoquo
modo evacuentur, longe quam putas per ista efficis,
ut integra provincia penitus tua dominatione privetur.
45.
Namque divertit post haec ad provinciam
australium Saxonum, quae adhuc illo tempore paganis
adhuc cultibus insudabat: ibique verbum fidei
praedicabat, et credentibus lavacrum salutis ministrabat.
Erat autem rex gentis illius, Edilwalh nomine,
non multo ante baptizatus in provincia Merciorum,
et regina nomine Eabe baptizatus in sua, hoc est
provincia Huicciorum. Itaque beatus Wilfridus, concedente,
imo multum gaudente rege, primos provinciae
duces ac milites sacro fonte abluebat; presbyteri
vero sui, caeteram plebem. Antehac enim tota
illa provincia divini nominis et fidei erat ignara,
praeter regem atque reginam. Erat tamen ibi monachus
quidam de natione Scottorum, nomine Diculus,
habens monasterium permodicum in loco qui vocatur
Bosanham, silvis marique circumdatum; et in
eo fratres quinque vel sex in humili ac paupere vita
Domino famulantes. Sed nullus provincialium vel
eorum vitam aemulari, vel praedicationem curabat
attendere. Evangelizans autem genti episcopus, non
solum eam ab aerumna perpetuae damnationis, verum
et a clade infanda temporalis interitus eripuit.
Siquidem tribus annis ante adventum ejus in provincia
nulla illis in locis pluvia ceciderat. Quamobrem
fames acerbissima plebem invaserat, ac impia nece
prostraverat. Denique ferunt, quia saepe quadraginta
simul aut quinquaginta homines inedia macerati, ad
praecipitium aliquod sive mare procedebant, et junctis
misere manibus pariter omnes aut ruina perituri,
aut fluctibus absorbendi decidebant. Verum ipso die
quo baptismum fidei gens suscepit, ad preces eximii
Patris, pluvia serena sed copiosa descendit. Refloruit
terra; rediit viridantibus arvis annus laetus ac
frugifer: sicque abjecta superstitione, antiqua exsufflata
idolotatria, cor omnium et caro exsultaverunt
in Deum vivum [(Psal. LXXXIII, 3)] , intelligentes eum
qui verus est Deus, et interioribus et exterioribus
se bonis gratiae coelestis ditasse.
46.
Antistes quoque, cum in provinciam venisset
tantamque famis poenam ibi vidisset, docuit eos
piscando victum quaerere. Nam mare et flumina
eorum piscibus abundabant, sed piscandi peritia
genti nulla, nisi ad anguillas tantum inerat. Retibus
igitur anguillaribus undequaque collectis et ab
hominibus antistitis in mare missis, meritis sui
Patris divina sunt largitate adjuti, ceperuntque diversi
generis pisces trecentos. Quibus trifariam
divisis centum in opus pauperum dispenderunt,
centum eis a quibus retia acceperant contulerunt,