PL 159, col. 764

Vita Oswaldi (Eadmerus Cantuariensis), J. P. Migne

in divinis ac saecularibus disciplinis quosque sui
temporis sapientes praecellere putabatur, magisterio
functus studiosus discit, et in brevi plurimum proficit. Spiritus
namque sapientiae et intellectus [(Isa.
XI, 2)] , super eo quiescebat, inspirans ei gratiam
suam et cor intelligens ad singula discenda quae
audiebat. Saecularium ergo librorum scientia ad
plenum imbutus, divinarum paginis litterarum sedula
intentione animum tradit. Ex quibus sancto
charitatis igne in Deum proximumque succensus,
in contemptum mundi totus erigitur, et qualiter
servitio Dei mereretur omni modo ascisci singulis
horis meditatur.
Inter haec Wintoniam a patruo suo supra memorato
scilicet glorioso Odone dirigitur, quatenus ibi

degens, si quam forte in canonicis viam vitae imitandae
reperiret, disceret et imitaretur. Quid amplius?
Fit canonicus inter canonicos ipsos, si quaeritur
qualis inter quales, regularis inter irregulares.
Ipse etenim quae institutio vitae canonicorum docet
et praecepit indefessus exsequebatur; illi spreta
institutione ordinis sibi juxta cordium suorum desideria
gradiebantur. Unde admirandus cunctis effectus
ob plenitudinem gratiae Dei, quae in moribus
ejus enitebat, decanus factus adolescens praeponitur
senibus, quatenus canities sensus illius et immaculata
vita illius maculatam senum vitam emacularet,
ac pueriles sensus illorum studio disciplinae coelestis
evacuaret. Sed illi magis antiqua pravae senectutis

itinera tenere volentes, licet eum bonum beneque
agentem blando honore debitoque favore venerarentur,
tamen illum nullo pacto se in talibus audituros
affirmabant. At ille de laudis ipsorum ventositate
nihil curans, gemebat quotidie et, ut sibi ad salutem
suam Deus consuleret, precabatur nocte ac die.
Verum ubi perpendit illos propter eum nequaquam
velle a veteri vita emendari, seque per illos, si non
absentaretur, a suo proposito posse depravari;
spreta qua cingebatur pompa saeculari, spretis quoque
divitiis quarum copia redundabat, relictisque
canonicis quorum conversatione eatenus usus fuerat,
redit ad pontificem patruum suum, negotium
salutis animae suae cum eo tractaturus. Quid multa?
Ubi miserias vitae mortalis cum pontifice loquens pia

consideratione deflevit, ubi quam diffcile sit hominem
inter mundi illecebras gradientem ipsis illecebris
non irretiri, utrinque sermo procedens appendit:
infert Christi miles Oswaldis sibi jam cecidisse in
mentem se nudum saecularibus cunctis velle amodo
Christum sequi et vere monachum fieri. Exsilit
gaudio pontifex ad audita, et erumpentibus lacrymis
prae jubilo cordis qua voce exprimat quod prae se
intus habet invenire minime valet. O hinc inter eos
ex divinis verbis vitae perennis orta contemplatio!
O in contemptum mundi nata suadibilis divinaque

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.