PL 159, col. 774

Vita Oswaldi (Eadmerus Cantuariensis), J. P. Migne

honorabilis habebatur. Praelati quoque et istis
per eum sunt singuli Patres, Aelfricus scilicet, quem
Ecclesia Cantuariensis pastorem postmodum habuit,
Albanensi, Brithtnothus Heliensi, Beamflytensi Godemannus.
Coenobium vero Ramesiense, ut descripsimus,
ejus instinctu et operatione a fundamentis
aedificatum est. Aucta est ergo per Angliam observantia
disciplinae regularis in tantum ut quadraginta
octo monasteria partim viris, partim feminis
stabilirentur per hos viros, Dunstanum videlicet
archiepiscopum Cantuariensem, Oswaldum pontificem
Wigornensem, et Atbelwoldum episcopum
Wintoniensem.
Iis autem quae beatus Oswaldus aedificaverat, de
aliis enim scribere a proposito nostro remotum est,

ipse magna semper cura et sollicitudine invigilabat,
ne diabolus, qui sicut leo circumit quaerens quem
devoret,
[(I Petr. V, 8)] , ullum fratrem a professionis
suae norma deviantem inveniret quem devoraret.
Unde et eadem monasteria circumire, ac in singulis,
prout noverat expedire, morari consueverat, verbo
simul et opere fratribus, quae saluti cujusque utilia
fore advertere poterat, paterno affectu subministrans.
Super haec nonnullis Ecclesiis, quibus ipse
non eo quo superioribus modo intendebat, tam disciplinae
regularis quam et grammaticae liberaliumque
artium magistros postulatus dirigebat, qui aut
in Galliis docti ac per eum in Angliam ducti, aut
certe sua sagacitate in monasteriis suis imbuti, sapientes

et praeclari habebantur. Inter quos quidam
Floriacensis monachus erat, Abbo vocatus, morum
sanctitate praeclarus, ac litterarum tam saecularium
quam divinarum scientia apprime instructus. Hunc
pater Oswaldus posuit in coenobio Ramefiensi monachos
docere, scholas regere et quibuscunque
valeret, cum in disciplina regularium, tum in scientia
litterali prodesse. Quod et fecit. Hinc ergo processit
ut cum religionis augmento liberales artes,
quae prius ob diversos casus in neglectum per Angliam
venerant, quaquaversum Patris Oswaldi industria
et sollicitudine eventilatae multipliciter
pullularent. Praefatus vero Abbo ob multam sui dignitatem
beato quoque Dunstano familiaris valde
exstitit, ejusque instinctu et dispositione passionem

beati Edmundi gloriosissimi regis Anglorum styli
officio posterorum memoriae tradidit. Post haec et
alia innumera bona, quae in Anglia fecerat, ad monasterium
suum Floriacum reversus, abbas in eo
factus est et postea martyrii palma a Deo pro justitia
coronatus.
Beatus autem Oswaldus ubi se correctioni clericorum
Wigornensium intromittere aggressus est;

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.