PL 159, col. 775

Vita Oswaldi (Eadmerus Cantuariensis), J. P. Migne

ipsi advertentes in quas, quantum suos mores attinebat,
eos angustias vellet detrudere, statim verbis
ejus aditum sui cordis occluserunt, nec ea sensum
suum penetrare ulla ratione passi sunt. Qua de
re sumpto a Patre Dunstano, cujus consueverat inniti
prudenti consilio, annuente jam saepe memorato
glorioso rege Edgaro, monasterium infra ipsam
sedem episcopalem construere coepit in quo quibuscum
conversaretur monachos adunaret. Et jam maceries
operis altius levata profecerat. Non longè
vero ab opere suo quidam lapis quadrus jacebat ad
operis fabricam omnino aptus ac necessarius. Ad
hunc pro jussu pontificis suo loco movendum et in
structuram templi componendum artifices, qui
sufficere aestimati sunt, accesserunt. At dum illum,

qui quasi radicitus terrae haereret, nullo conatu vel
leviter movere valerent, adjuncti sunt eis alii et alii
viri, qui pari modo ad pondus lapidis nihil virium
habere sunt deprehensi. Stupor ingens occupat omnes.
Mandatur de negotio Patri Oswaldo, qui tunc
aberat; et rogatur quantocius veniat considerare
quidnam monstri res ipsa praetendat. Adest, et multitudinem
circa praedicti lapidis motum casso labore
sudantem aspiciens miratus est. Et attonitus stans,
Deumque silentio deprecans, aspexit in lapide illo
Aethiopem quemdam sedere et obscenis nutibus
laborantes subsannando deridere. Itaque vir Domini
statim contra daemonem signum sanctae crucis intorsit,
et illum evestigio territum sibi fuga consulere
compulit. At lapis, quem octoginta viri ante

movere nequibant, à paucis hominibus facillime
statim levatus est, et in opere collocatus. Populus
qui ad hoc spectandum undique fluxerat, considerans
rei gestae potentem virtutem, Deo super mirabilibus
suis immensas gratias retulit; Patrem quoque
suum atque pontificem eximia laude praedicavere,
intelligentes veraciter esse amicum Dei, ad cujus
nutum tam inerti pavore percussus tremens disparuit
adversarius Dei.
Perfectam ecclesiam ipse in honore sanctae et
perpetuae Virginis Dei genitricis Mariae dedicavit,
ibique, ut proposuerat, monachos in sancta conversatione
Christo servituros congregavit. Clerici ergo
in sede episcopali, quae sub nomine gloriosi apostolorum

principis Petri fundata antiquitus fuerat, conveniebant,
et monachi in nova ecclesia sub patrocinio
sanctae Mariae una degebant. At plebs nunc
istam nunc illam ecclesiam vicissim aliquandiu frequentabat,
sed post dies admirantes et admirando
venerantes monachorum religiositatem, paulatim se
clericorum collegio coeperunt absentare, et servitio

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.