PL 159, col. 776
Vita Oswaldi (Eadmerus Cantuariensis), J. P. Migne
Dei quod monachi faciebant praesentes adesse, propterea
quod quemadmodum sibi ratio mentis suae
dicebat, decentius et Deo dignius servitio clericorum
fiebat. Unde et factum est ut, sicut plebis mutatio
ab una ecclesia in aliam facta est, ita et plebis
oblatio mutata sit. Dum igitur in eo quod illi perdunt
isti lucrantur, in quo illi deficiunt isti multiplicantur.
Quid moror? Qui major natu et honorabilior
inter clericos habebatur, Wensinus nomine,
abjectis saecularibus cunctis, se et omnia sua factus
monachus monachis largitus est. Super quo famulus
Dei mire laetatus eum elapso brevi tempore studiis
coelestibus pleniter erudiendum Ramesiam dirigit,
et eruditum inde reducens adunatis monachis Wigornae
morum praeceptorem constituit. Quem enim
in clericatu juxta mores antiquos semper amatorem
honesti sciebat, hunc nihilo minus in monachatu
fautorem et exsecutorem fore honesti spe certa sibi
promittebat. Unde nec falsus est. Bonum quippe,
quod Pater de eo sperabat, ipse magnopere in bonis
actibus accumulabat. Quae omnia clericorum nonnulli
attendentes, et mente compuncti, consilium
contra Deum non esse perpendentes
[(Prov. XXI, 30)] ,
spreto saeculo, spreta omni pompa saeculari, jugo se
Christi, subjiciunt et inter monachos, quos paulo
ante nimium exsecrabantur, monachi fiunt. Audires
ad haec quamplurimos hominum stupendo cantare: O vere mutatio dextrae Excelsi!
hoc itaque modo a
beato Petro in Matrem Domini Salvatoris a clericis
in monachos translata est sedes pontificalis honoris.
His ita sese habentibus, praefatus Eboracae civitatis
antistes vitae praesenti adimitur; et gravis exinde
moeror Anglorum populis procreatur. Fama igitur
obitus ejus agili lapsu discurrens regias pertingit ad
aures, nec beati Dunstani notitiam segnius attigit.
Volens autem idem Pater pro suo officio viduatae
Ecclesiae consultum ire, regem petit; et consilium,
quod salubrius sibi de substituendo pastore occurrit,
regi proponit. Praedicat dignitatem venerabilis
viri Oswaldi, quo videlicet quantoque parente nobilitatus,
qua religione a puero institutus, quibus virtutum
praerogativis fuerit insignitus. Super haec quam
strenue cathedram pontificalem, cui eo usque praesidebat,
gubernarit, edisserit; ac per hoc quo jure
merito debeat celsiorem ascendere, pandit, probat,
asserit. Placent regi quae feruntur, quodque Dunstanus
de Oswaldo fieri laudat; velit solummodo clerus
et populus Eboracensis; vult, suadet, oratur, jubet
ut fiat. Rogatur voluntas illorum, et voce consona
simul omnes respondent unum velle se, illum prae
caeteris sibi praefici concrepant, et id rupta omni