PL 159, col. 779
Vita Oswaldi (Eadmerus Cantuariensis), J. P. Migne
illico navis ab aquarum profunditate emergens,
quasi nihil oneris ferret, in ulteriorem fluminis
ripam prosperrimo lapsu cum omnibus quae portabat
evecta est. Magno timori securitas magna succedit,
ac, pro re quae acciderat, Dei laus ex corde omnium
et ore procedit.
Dein aliquanto tempore ibi, ut suae consuetudinis
erat, inter monachos degens, aedificationi vitae illorum
diebus ac noctibus intendebat. Et ecce nuntius
quidam a monachis Heliensibus directus adveniens,
innotuit unum ex illis de maceria Ecclesiae
praecipitatum subita morte occubuisse. Ad quod
Oswaldus vehementi moerore dejectus (noverat enim
hominem non usquequaque vitam duxisse felicem),
confestim quod debuit officium ei charitatis impendit.
Etenim monachis sub uno vocatis pandit eventum
rei, subjungendo preces quibus exhortando
perorat quatenus pro anima defuncti Dominum studiosius
orent. Parent illi monitis ejus, et pro aeterna
salute fratris instant vigiliis, instant psalmis, instant
lacrymis, pulsantes ad januam misericordiae
mundi Redemptoris. Super haec quoque singulis
diebus offertur pro eo id quod his omnibus antecellit,
illud scilicet sacrificium laudis quod in ara crucis
Filius Dei obtulit Patri suo pro nobis. Quae dum
fiunt, una noctium pontifici, in oratione Christo
apud Eboracam intendenti, defunctus idem visibiliter
apparuit; a quo percunctatus quis esset, illum se
pro quo et ipse per se et alii per ipsum Deum interpellabant
esse respondit. At ille suspirans, Qualiter,
inquit, frater, tibi fuit vel qualiter nunc est? Hactenus,
ait, valde male, nunc autem valde bene. Tuis
quippe meritis et precibus a poenis quibus cruciabar
per angelum suum me die hesterna eripuit Deus. Quod
et tibi insinuando veni gratias agere, quo adverteres,
licet id optime scias, quam gratiosus pro hoc et aliis
jure debeas Deo existere. His dictis, non comparuit.
Vir autem Domini, magno gaudio ad ista repletus,
benedixit Deum super ineffabili misericordia ejus.
Facto mane, quid factum sit, quid viderit, quid audierit,
suis retulit. Dehinc exsultans et gaudens in
Spiritu sancto, pro re quae contigerat gratias egit
Deo Patri per oblationem corporis et sanguinis dilectissimi
Filii sui, in quo solo, sicut ipse testatur,
bene complacet sibi
[(Matth. XII, 18)] . Mandavit etiam
hoc ipsum filiis suis, monachis videlicet Ramesiensibus
simul et Wigornensibus; et quod pro animae
fratris absolutione pio Deo grates exsolverent, monuit
et hortatus est. Quod ipsi diligenti studio exsecuti
sunt.
Praeterea dioecesim suam opportunis temporibus
peragrans, quidquid ediscere poterat in moribus
suorum oculos summi Dei offendere, paterna castigatione
corripere atque corrigere satagebat. Haec