PL 159, col. 780

Vita Oswaldi (Eadmerus Cantuariensis), J. P. Migne

agentem contigit vice quadam venisse Rhipum, ubi
beatus quondam Wilfridus nobile construxerat
templum, in quo ipse mundo sublatus scitur fuisse
sepultus. Hoc templum ante tempus beati Oswaldi
barbarorum irruptioni patuit; qui illud magna ex
parte dirutum, non ministeriis divinis, sed latibulis
ferinis fecerunt accommodum. Hujus templi conseptum
vir Dei subintrans, noctu pervigil in orationibus
inibi mansit. Illic ergo divina revelatione lustratus,
didicit ipso loco sanctorum corpora condita esse;
quae investigans cum nominibus singulorum dubio
procul inveniret. Facto mane suos convocat; quid
noctu acceperit, eis enarrat. Ad audita cuncti exsultant.
Igitur ad jussum pontificis semirutae ecclesiae

pavimentum effoditur, promissus thesaurus sancta
curiositate investigatur. Sanctorum corpora cum
tabula haec continente reperiuntur: HIC REQUIESCIT
SANCTUS WILFREDUS ANTISTES EBORACENSIS, ET REVERENDI
ABBATES TYLBERTUS, BOTWINUS, ALBERTUS,
SIGREDUS ATQUE WILDENGUS. Ex his servus Dei omnipotentis
gaudens hilarisque effectus, repertas reliquias
loco interim apto collocavit. Postmodum vero
ad corpus sancti Wilfredi feretro convenienter aptato,
illud in eo magna cum reverentia condidit,
utpote quem magno Wilfredo, fundatori videlicet,
loci ipsius consanguinitate junctum noverat, quem
in regimen Ecclesiae Eboracensis, sicut Venerabilis
Beda prope fidem Historiae gentis Anglorum refert,
ei successisse sciebat; quemque uti nominis ejus

consortem, ita et vitae morumque haeredem fuisse
acceperat. Corpus siquidem illius majoris Wilfredi,
quod semotum ab aliis per se in eminenti
loco in ipsa ecclesia tumbam habuerat, quam et
epitaphium ut idem Beda in eadem Historia narrat
digniter decoraverat, a glorioso Cantuariorum antistite
Odone, cujus in initio hujus opusculi paucis
meminimus, translatum Cantuariam fuerat, quemadmodum
ipsemet in prologo Vitae ipsius Wilfredi,
quae per eum heroico metro composita est, attestatur
ita scribens: Igitur venerabilissimas beati confessoris
Christi Wilfridi reliquias indecenti sentinosae
voraginis situ marcidas, nimia, quod dictu quoque
meticulosum est, praelatorum horripilatione neglectas,
cum inde favente Deo scilicet a loco sepulcri ejus

quidam transtulissent, reverenter excepi, atque intra
ambitum metropolitanae cui gratia Dei praesideo ecclesiae
collocavi; praesertim cogente illo evangelistae
testimonio; meo videlicet apologetico, quia ubicunque
fuerit corpus, congregabuntur et aquilae [(Luc. XVII,
37)] Itaque tantae tamque Deo dignae affinitatis delectatus
vicinitate, et editiore eas entheca decusare,
et excerptis de libro Vitae ejus flosculis novo opere
pretium duxi carmine venustare. Levatis ergo reliquiis,
et convenienter, ut dixi, locatis, aliud ab illo

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.