PL 159, col. 781
Vita Oswaldi (Eadmerus Cantuariensis), J. P. Migne
quod fecerat primo par omnimodis et aequale beatus
Oswaldus feretrum fabricavit, ipsumque a se consecratum
Wigornam destinavit. In cujus consecratione
rogatus ad quarumnam reliquiarum conditionem
illud apparet, hoc se ad honorem Dei respondit
composuisse, et illi cujusnam reliquiae forent in eo
condendae notissimum esse. Servatum est itaque
Wigornae feretrum idem, ac reliquiae ipsius admirandi
Patris Oswaldi a terra post multos annos
levatae magno cum honore sunt in eo collocatae.
His ita dictis, coeptae narrationi insistamus. Diffusa
igitur sanctitatis fama sancti Oswaldi eo prodiit
ut languoribus variis pressi ei de longinquo id
ipsum mandarent, sibi ab illo subventum iri nullo
modo diffidentes. Nec fallebantur. Verbi gratia, vir
quidam potens regi Edgaro ex ministerio, quo ei
deservire solebat, notus erat. Hic valida infirmitate
corporis tactus, per nuntium viro Dei se oppido
infirmari simpliciter insinuavit. At ille benedicens
panem eique transmittens, ut plena fide recuperandae
sanitatis inde comederet jussit. Fecit ille quod
praecepit; nec unius horae spatium prius transiit
quam se degustato pane melius habuisse percepit.
Alio tempore dum idem famulus Dei in multitudine
suorum apud Eboracam pransurus consedisset,
jamque panem sua sacratissima manu signatum
considentibus distribuisset, forte micas decidentes
sorex superveniens avido simul et pavido morsu
colligere coepit. Qui dum in medium nullo eum
deterrente prodisset, succubuit, nec usque progredi
valuit. Benedicti etenim panis reliquias famelicus
vorans, nec quod devoraverat ullatenus evomere
quibat, et suffocatur subito. Remansit itaque mortuus.
Quod factum ne suae laudi quivis ascriberet,
exanimem bestiam a conspectibus intuentium abjici
vir providentissimus jussit. Denique animadvertit
nonnullos inter se inde loqui, et rem ultra quam sibi
cordi esset extollendo admirari. Et mihi quidem
duo haec, quae de pane signato proxime facta retulimus,
consideranti nec alienum ab admiratione esse
perpendo, hoc scilicet irrationale animal praecipitasse
de vita in mortem, quod animal rationale sublevavit
a morte in vitam. Profecto natura panis
eadem in illo quae in isto fuit; et quemadmodum
homo pane, sic et sorex alitur pane. Quod igitur
homini vitalis, sorici factus est exitialis; nec substantiam
panis, sed meritum respicit sanctissimi
Patris; qui ubique et in cunctis parvus et humilis
exstans in oculis suis, magnus erat in oculis Dei
atque sublimis. Quod inter alia eo probabatur, quia,
ne dicam, illi, sed quod minus est, locis quibus
per vices insistere solebat, sua Deus protectione
et correptione, ne ab indignis occuparentur, intendebat.
Sed forte non credetur iis quae dicimus, si ea declarans
exemplum non subjicimus. Frater quidam
erat professione et habitu monachus, nomine Aegelricus.
Hic laxatis balneo membris, cum fessis quiescere