PL 16, col. 1053

Epistolarum classis I (Ambrosius Mediolanensis), J. P. Migne

dies et noctes in lucris ponere, et de lucris
semper cogitare, et sicut mercenarios diurnam mercedem
quaerere, atque, ut cicadas aiunt, aura quadam
pasci cupiditatum? Vere sicut cicadas, quia de
die in diem vivunt, questu rumpuntur suo. Quid
enim aliud sunt homines nullius ponderis, nullius disciplinae,
nisi ut videantur sicut cicadae, ad mortem
nati diurnam, strepentes magis quam loquentes? Qui
sub ardore ferventium cupiditatum se mulceant cantu
sibi noxio, statimque occidant, nullum fructum
ferentes, nihil habentes gratiae. Horum igitur viae
noxiae tortuosaeque serpentium, qui venenato lapsu
corporis sese trahunt, atque in spiram nequitiae sese
colligunt, et erigere non queunt ad coelestia
6.
Ingrediamur autem portas Domini, portas justitiae;
quas justus qui fuerit ingressus, confitetur Domino
[(Psal. CXVII, 19)] .
Sed haec paucorum ingressio,
unde Dominus ait, quia angusta porta, et arcta est via,
quae ducit ad vitam; et pauci sunt, qui inveniunt eam [(Matth. VII, 14)]
.
Lata autem porta et spatiosa via, qua
multi gradiuntur, ad mortem dirigit, et viatores suos
eo ducit. 904
7.
Sit ergo via nostra angustior, virus exuberantior,
trames pressior, fides sublimior, callis arctior,
vigor mentis exundans, semitae rectae; quia inflexibilia
sunt virtutum vestigia. Unde Salomon: O
qui dereliquerunt semitas rectas [(Prov. II, 13)]
!
8.
Sit gressus ad superiora; quia melius est ascendere.
Denique, sicut lectum est hodie: Vae iis, qui
descendunt in Aegyptum [(Esai. XXXI, 1)]
! Non utique

transire in Aegyptum criminosum est: sed transire in
mores Aegyptiorum, transire in eorum perfidiae saevitatem,
et luxuriae deformitatem. Qui eo transit,
descendit: qui descendit, cadit. Declinemus itaque
Aegyptium hominem, et non Deum. Vitiis enim suis
etiam ipse rex Aegyptiorum in potestatem est datus,
cujus comparatione Moyses Deus aestimatus est, imperans
regnis, subjiciens sibi potestates. Unde ei dictum
legimus: Faciam te in Deum regi Pharaoni [(Exod.
VII, 1)]
. Vale, et nos, ut facis, quasi filius dilige.
EPISTOLA XXIX.
Pulchritudinem summi boni quaerendam suadet, fore ut

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.