PL 16, col. 1062
Epistolarum classis I (Ambrosius Mediolanensis), J. P. Migne
sancti in montibus, criminosi in vallibus; Deus enim
montium est, et non Deus vallium [(III Reg. XX, 20)]
.
3.
Qui ergo illic, id est, in domibus habitabant
vallestribus, in quibus non habitat Deus; domum
Dei in se habere non poterant; hanc enim Dominus
quaerebat ab illis domum, ut semet ipsos aedificarent,
atque intra se Dei templum vivis fidei lapidibus
attollerent. Neque enim terrenorum parietum
constructiones, et silvestrium ligna culminum desiderabat,
quae cum fuissent, manus dirueret hostilis:
sed illud templum quaerebat, quod in hominum conderetur
mentibus, quibus dicendum foret: Vos estis
templum Dei [(I Cor. III, 16)]
; in quo habitaret Dominus
Jesus, et unde ad redemptionem universorum
procederet, ut in utero Virginis sacra reperiretur
aula, in qua Rex habitaret coelestium, et corpus
humanum Dei templum fieret; quod etiam, cum solutum
esset, in triduo resuscitaretur.
4.
Sed hanc domum luxuriosi non aedificant, qui
caelatas inhabitant domos [(Aggae. I, 4)] , et caelato argento
delectantur; sordet enim illis purum argentum,
ita et istis sordet simplicis habitationis locus [(Esai.
V, 8)] . Sinuant spatia domorum, et adjiciendo adjiciunt,
conjungentes domum ad domum, et villam ad
villam, effodiunt terram; ut elementum quoque
eorum cedat habitaculis, et quasi terrae filii intra
ejus recondantur uterum, et abscondantur alvo. Isti
plane sunt, de quibus dicit Hieremias: O qui aedificant
domum suam non cum justitia [(Jerem. XXII, 13)]
!
Qui enim cum justitia aedificat, non in terrenis aedificat,
sed in coelestibus.
5.
Aedificasti, inquit, domum, metire superiora
ejus, perflatilia distincta fenestris, et contignata cedro
et illita minio [(Ibid., 14)]
. Metitur autem superiora,
qui contemplatus judicium Dei, judicat judicium humilis,
et judicium pauperis. Qui autem 912 in avaritiam
intendit, et in sanguinem innocentis, non
aedificat superiora cum judicio, nec mensuram tenet;
quia non habet Christum: nec aspirare sibi divinae
flatus explorat gratiae, nec pleni luminis splendorem
requirit: nec illita minio habet coenacula, cui non
potest dici: Sicut resticula coccinea labia tua [(Cant.
IV, 3)]
.
6.
Non sepelietur, inquit, hujusmodi [(Jerem. XXII,
19)]
; qui enim vivum se sub terram infodit, et tamquam
in sepulcro sepelivit, eripuit sibi mortuo requiem
sepulturae. Depositus itaque in valle corporalium
delectationum, non invenit sepulcrum, de quo