PL 16, col. 1063

Epistolarum classis I (Ambrosius Mediolanensis), J. P. Migne

possit resurgere. Hujusmodi ergo vir, nec templum
Deo aedificat; quia non novit tempus correctionis
suae. Quomodo enim possunt tales homines templum
aedificare, qui quasi ferae ac bestiae in spelaea ferarum
et bestiarum latibula sese receptant, atque in
foveas se serpentium more demergunt, et consuetudine
fraudulentae vulpis infodiunt?
7.
Sed nec sepulcrum sibi condit, qui ante tempus
moritur; vivens enim, mortuus est [(I Tim. V, 6)] :
nec audit vocem Aggaei, id est, epulantis, ut interpretatio
declarat; quoniam non ingreditur tabernaculum
Dei, in voce exsultationis et confessionis,
sonus epulantis [(Psal. XLI, 5)]
. Quomodo enim vocem
ejus audit, qui opera ejus non videt? Nam si videret,
audiret verbum, quod in ejus manu factum est, delectatus
ejus actibus, quibus pulsavit, et apertum

est ei, et descendit in ejus animam; ut epuletur in
eo sinceritatis et veritatis cibos.
8.
Ergo quia non audivit, fit iterum in manu
Aggaei verbum, et dicit: Surgite de caelatis et depressis
malitia domibus, et ascendite in montem
Scripturarum coelestium, et caedite lignum sapientiae,
lignum vitae, lignum cognitionis: et dirigite vias
vestras, ordinate actus vestros; ut habeant ordinem
suum debitum, qui necessarius et utilis est ad aedificandam
Domini domum [(Aggae. I, 8)] .
9.
Nam si non feceritis, nec coelum dabit rorem
suum [(Ibid., 10)]
, id est, sermo coelestis, qui sicut
ros descendit super fenum, non temperabit fervidos
corporalium motus passionum; nec ignita restinguet

diversarum spicula cupiditatum: nec terra ejus, id
est, anima, fructus dabit; eo quod arescat, nisi
repleatur irriguo verbi Dei, et perfundatur rore
coelesti, spiritalis ubertate gratiae.
10.
Et quia sciebat desides esse habitantes in
hypogaeis, et voluptatum gurgustiis: Excitabo,
inquit, illis spiritum Zorobabel de tribu Juda, et
Jesum Josedech sacerdotem magnum [(Ibid., 24)]
; ut
incitentur ad aedificationem divinae domus. Nisi enim Dominus aedificaverit sibi domum, in vanum laboraverunt
qui aedificant eam
[(Psal. CXXVI, 1)]
. Ipse est Zorobabel
jugis redundantia, ut pote fons vitae, et Verbum 913
Dei, per quod omnia, et ex quo omnia, et
omnia in ipso [(Coloss. I, 16, 17)]
. Haec dicit redundantia: Si quis sitit, veniat ad me, et bibat
(Joan. VII,

37), hoc est, profluvium indeficientis meatus. Profluvium
quoque nocturnum legimus Zabulon, quod
est propheticum: sed jam et ipsum hujus fluenti

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.