PL 16, col. 1064

Epistolarum classis I (Ambrosius Mediolanensis), J. P. Migne

infusione resplenduit, per quod evanuit illud profluvium
vanitatis in Jesabel, quae inimica veritati, et
adversaria prophetarum eloquiis, ita dilacerata est
canum morsibus; ut nullum ejus superesset vestigium,
sed toto corpore suo cum omnibus posteritatis
suae insignibus exstingueretur [(IV Reg. IX, 33 et
seq.)] . Ipse igitur Zorobabel ex tribu Juda, ipse Jesus
magnus sacerdos, et tribu designatus et nomine:
duo significari videntur, et unus exprimitur; quia
idem quasi potens natus ex potente, quasi redemptor
ortus ex virgine, in utriusque idem naturae diversitate
dividuae, unius Filii Dei veritatem gigas salutaris
implevit.
11.
Excitaturus itaque a mortuis Zorobabel
sanctum, ait: Adhuc semel ego movebo coelum, et terram,

et maria, et desertum [(Aggae. II, 22)]
. Moverat
ante haec, cum de Aegypto liberaret populum suum [(Exod. XIV, 22 et seq.)] ,
quando in coelo columna
erat ignis [(Exod. XIII, 21)] , terra inter fluctus, murus
in mari, via in aqua, in deserto messis quotidiana
frugum coelestium multiplicabatur, petra solvebatur
in fontes aquarum: sed movit et postea in passione
Domini Jesu [(Luc. XXIII, 44)] ; quando coelum tenebris
obductum, sol refugit, petrae scissae, tumuli
aperti, mortui resuscitati, draco victus in fluctibus
suis vidit piscatores hominum, non solum navigantes
in mari, sed etiam ambulantes sine periculo.
12.
Desertum quoque motum, quando infructuosus
nationum populus messe coepit devotionis et
fidei flavescere; et eousque deserti, et gentium commotio

facta est ut apostolorum quos direxit ad gentes
vocandas, tanta esset et tam vehemens praedicatio;
ut in omnem terram exiret sonus eorum, et in fines
orbis terrae verba eorum [(Ps. XVIII, 5)]
. Tanta, inquam,
commotio deserti, ut plures filii fierent desertae,
quam ejus quae habebat virum [(Esai. LIV, 1)] ; et floreret
desertum, ut lilium [(Esai. XXXV, 1)] : introirent
electa gentium ad residuos populi; quo reliquiae
salvae fierent per electionem gratiae [(Rom. XI, 6)] .
13.
Et replebo, inquit, domum hanc argento meo
et auro [(Aggae. II, 8)] ; eloquiis coelestibus, quae sunt
sicut argentum igne examinatum [(Psal. XI, 7)] , et
veri claritate luminis, sicut auro spiritali in sanctorum
occultis mentibus refulgente. Has divitias confert
Ecclesiae suae, quibus intelligibiles thesauri replentur,

et gloria augetur domus super priorem
gloriam, quam populus habuit electus.
14.
Pax enim et tranquillitas animae super omnem

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.