PL 16, col. 108
De officiis ministrorum (Ambrosius Mediolanensis), J. P. Migne
In English: On the Duties of the Clergy 2.5
quia esurietis [(Ibid., 24 et seq.)]
! Et illis qui rident,
quia lugebunt. Sic ergo non solum adminiculo non
sunt ad vitam beatam corporis, aut externa bona,
sed etiam dispendio sunt.
17.
Inde enim beatus Nabuthe etiam cum lapidaretur
a divite [(III Reg. XXI, 13)] , quia pauper et infirmus
adversus opes regias, solo erat affectu et religione
dives, ut pecunia regali non commutaret
paternae vineae haereditatem: eoque perfectus, quia
sanguine proprio defenderet jura majorum suorum.
Inde quoque miser Achab etiam suo judicio, quia
pauperem necari fecerat; ut ejus possideret vineam.
18.
Certum est solum et summum bonum esse
virtutem, eamque abundare solam ad vitae fructum
beatae: nec externis aut corporis bonis, sed virtute
sola vitam praestari beatam, per quam vita aeterna
acquiritur. Vita enim beata fructus praesentium:
vita autem aeterna spes futurorum est. 75
19.
Sunt tamen qui in hoc corpore tam infirmo,
tam fragili, impossibilem vitam beatam putent, in
quo necesse est angi, dolere, deplorare, aegrescere:
quasi vero ego in corporis exsultatione dicam vitam
beatam consistere, et non in altitudine sapientiae,
suavitate conscientiae, virtutis sublimitate. Non enim
in passione esse, sed victorem esse passionis beatum
est, nec frangi temporalis motu doloris.
20.
Pone accidere haec quae gravia ad vim doloris
feruntur, caecitatem, exsilium, famem, stuprum filiae,
amissionem liberorum. Quis neget beatum Isaac,
qui non videbat in senectute, et beatitudines suis
benedictionibus conferebat [(Gen. XVII, 1 et seq.)] ? Annon
beatus Jacob qui profugus patria domo, mercenarius
pastor exsilium sustinuit, filiae pudicitiam ingemuit
esse temeratam, famem pertulit [(Gen. XXXI, 1, et seq.)] ?
Non ergo beati quorum fide Deus accipit testimonium,
cum dicitur: Deus Ahrabam, Deus Isaac, Deus Jacob [(Gen. XXXIV, 1 et seq.)]
?
Misera est servitus, sed non
miser Joseph; immo plane beatus, cum dominae libidines
in servitute positus coerceret [(Gen. XXXIV, 8
et seq.)] Quid de sancto David loquar, qui trium filiorum
deploravit obitum [(II Reg. XIII, 3)] , et quod his durius,
incestum filiae [(II Reg. XVIII, 33)] ? Quomodo non
beatus, de cujus successionne beatitudinis auctor
exortus est, qui plurimos fecit beatos? Beati enim qui non viderunt et crediderunt
[(Joan. XX, 29)]
. Fuerunt
et ipsi in sensu infirmitatis, sed evaluerunt de infirmitate
fortes. Quid laboriosius autem sancto Job vel
in domus incendio, vel filiorum decem interitu momentaneo,
doloribus corporeis? Numquid minus