PL 16, col. 98

De officiis ministrorum (Ambrosius Mediolanensis), J. P. Migne

In English: On the Duties of the Clergy 1.50

cognoscitis, qui integri corpore, incorrupto
pudore, alieni etiam ab ipso consortio conjugali, sacri
ministerii gratiam recepistis? Quod eo non praeterii,
quia in plerisque abditioribus locis cum ministerium
gererent, vel etiam sacerdotium, filios susceperunt:
et id tamquam usu veteri defendunt, quando
per intervalla dierum sacrificium deferebatur; et tamen
castificabatur etiam populus per biduum aut
triduum, ut ad sacrificium purus accederet, ut
in veteri Testamento legimus [(Exod. XIX, 10)] ; et
lavabant vestimenta sua. Si in figura tanta observantia,
quanta 67 in veritate? Disce, sacerdos atque
levita, quid sit lavare vestimenta tua, ut mundum
corpus celebrandis exhibeas sacramentis. Si
populus sine ablutione vestimentorum suorum prohibebatur
accedere ad hostiam suam, tu illotus

mente pariter et corpore audes pro aliis supplicare,
audes aliis ministrare?
249.
Non mediocre officium levitarum, de quibus

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.