PL 16, col. 1146

Epistolarum classis I (Ambrosius Mediolanensis), J. P. Migne

annumero, si quis mea legens scripta, dicat mihi
quo videatur moveri. Primum quia et in iis quae scio,
falli possum. Multa aurem praetereunt, multa quibusdam
aliter sonant: pulchrum est, si fieri potest,
cavere omnia. Deinde quia non debeo moleste ferre,
cum de apostolicis et ipsis Evangelicis Dominicisque
verbis plerique multas quaestiones serant; 985 si
etiam in meis scriptis reperiant, de quo disputandum
putent: plerique enim studio indulgent suo, ut
iste qui propterea orbem circuivit, ut quaereret quem
reprehenderet, non quem sibi imitandum arbitraretur.
3.
Hic igitur ut arroderet aliquid de meis scriptis,
eam sibi amplam viam reperit, quoniam eo loci ubi
dixit Dominus Jesus: Confiteor tibi, Pater, Domine

coeli et terrae [(Matth. XI, 25)]
; diximus ideo dictum,
ut nos intelligamus patrem filii esse, et dominum
creaturae. Quamquam in psalmo evidenter Dominum
dixerit Patrem Filius: Viderunt me, et moverunt capita
sua: adjuva me, Domine, Deus meus [(Psal. CVIII,
25, 26)]
. Etenim secundum formam servi locutus,
dominum vocavit, quem Patrem noverat, aequalis in
Dei forma, servum secundum carnis substantiam se
praedicans; servitus enim carnis, dominatus autem
divinitatis est.
4.
Advertis igitur primum pro tua admirabili prudentia
ea quae in Evangelio dicuntur, ad Evangelii
tempus referri, quo Dominus Jesus inter homines
humana specie conversabatur; nunc enim secundum
hominem jam non novimus Christum [(II Cor. V, 16)] .

Sit ita visus et cognitus veteribus, jam transierunt
vetera, et omnia nova facta sunt [(Ibid., 17)]
. Omnia
tamen ex Deo, qui nos sibi per Christum reconciliavit;
eramus enim mortui, et ideo unus pro omnibus
servus factus est [(Philip. II, 7)] . Quid dicam, servus?
Peccatum, opprobrium, maledictum factus est.
Dixit enim Apostolus: Quia pro nobis peccatum factus
est [(II Cor. V, 21)]
, quia maledictum factus est [(Galat. III, 13)]
Dominus Jesus. Dixit quia cum sibi
subjecerit omnia, tunc et ipse subjectus erit. Dixit et
Petrus: In nomine Jesu Nazareni surge, et ambula,
in Actibus apostolorum [(Actor. III, 6)] . Dixit ibi quia glorificavit puerum suum Jesum
[(Ibid., 13)]
, et nemo
calumniatur de tempore. In Apocalypsi autem et
agnus dictus est a Joanne [(Apoc. V, 12)] ; dictus est

in psalmo vermis, et non homo [(Psal. XXI, 17)]
. Haec
omnia factus est, ut nostrae obtunderet mortis aculeum,

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.