PL 16, col. 1152
Epistolarum classis I (Ambrosius Mediolanensis), J. P. Migne
movet, priusquam foras prodeat, unde jam revocandi
nulla facultas sit; quam laudari a te, quod ab aliis
reprehendatur. Itaque arbitrum te eorum quae postulas
rogavi; neque enim legi a te mea, quae nonnumquam
tribuo in vulgus, sed in tuae calculum venire
sententiae desideravi. Non erit longi subsellii ista
judicatio et mora, ut dictum est antiquitus. Facile
est tibi de nostris judicare.
2.
Ego certe huc invitatu tuo prodeundum putavi:
tuum est liquido decernere, et scrutanter discutere,
quae corrigas; ne tibi vitio vertant ea, quae
nobis potuerunt obrepere. Nescio quo enim modo
praeter imprudentiae calginem, quae me circumfundit,
unumquemque fallunt sua scripta, et aurem
praetereunt; atque ut filii etiam deformes delectant,
sic etiam scriptorem indecores sermones sui palpant.
Incautius plerumque aliquid promitur, aliquid accipitur
malevolentius, aliquid exit ambiguum: tum
quia alieno examinanda judicio, non pro nostra debemus
magis, quam pro aliena opinione trutinare, et
discutere omnes scrupulos malevolentiae.
3.
Assume igitur benevolenti animo aurem versutiae,
et pertracta omnia, sermones vellica; si in
iis non forenses blanditiae, et suasoria verba, sed
fidei sinceritas est, et confessionis sobrietas. Notam
appone ad verbum dubii ponderis, et fallacis
staterae; ne quid pro se esse adversarius interpretetur.
Esto ut revincatur, si congredi coeperit: male
se habet liber, qui sine assertore non defenditur.
Ipse igitur pro se loquutur, qui procedit sine interprete:
noster hic tamen non egredietur a nobis,
nisi a te acceperit auctoritatem. Itaque cum eum fide
tua prodire jusseris, committetur sibi.
4.
Tamen quoniam non in sermone est regnum Dei [(I Cor. IV, 20)]
,
sed in virtute; verbum si offenderit,
virtutem professionis interrogato. Professio autem
fidei sententia est, quam adversum Sabellianos et
Arianos ita a majoribus traditam tenemus, 991
ut Patrem Deum, et Filium ejus unigenitum, et
Spiritum sanctum veneremur: hanc Trinitatem unius
esse substantiae, majestatis, divinitatis: in hoc nomine
Patris et Filii et Spiritus sancti baptizare nos,
quemadmodum scriptum est [(Matth. XXVIII, 19)] :
Filium itaque coaeternum Patri suscepisse carnem,
natum de Spiritu sancto et Virgine Maria, aequalem
Patri secundum divinitatem in Dei forma, id est, in