PL 16, col. 1156
Epistolarum classis I (Ambrosius Mediolanensis), J. P. Migne
se auget, imbecilla est. Ex quo colligitur impossibile
Dei potentissimum esse. Quid enim potentius,
quam nescire quidquid infirmitatis est?
3.
Est tamen et aliud infirmum Dei, quod fortius
est hominibus; et stultum Dei, quod sapientius est
hominibus [(I Cor. I, 25)] : sed hoc crucis, illud divinitatis.
Si ergo quod infirmum est ejus, potentia
est: quod potentiae, quomodo infirmum est? Sit igitur
nobis positum, quia non mentitur Deus.
4.
Sed nec augurator augurii in Israel, secundum
legem Dei [(Deut. XVIII, 10)] . Quomodo ergo Balaam
prohibitum se oraculo Dei dicit [(Num. XXII, 31 et
seq.)] , ut vadat ad maledicendum populo Israel, et
ivit, et occurrit ei angelus Domini, qui eum prohibuerat
pergere, ita ut obsisteret asinae ejus, quae
vehebat eum; et nihilominus et ipse dixit ei ut iret, 994
sed hoc diceret, quod sibi infunderetur? Si
augurator non est in Israel, unde isti oraculum Dei,
quod futura manifestavit, qui augur erat? Si oraculum
Dei loquebatur, unde meritum divinae aspirationis
assumpserat?
5.
Sed non mireris infusum auguri a Domino,
quod loqueretur; quando infusum legis in Evangelio
etiam principi Synagogae uni ex persequentibus
Christum, quia oportet unum hominem mori pro populo [(Joan. XI, 50)] .
In quo non prophetiae meritum,
sed assertio veritatis est; ut adversariorum testimonio
manifestaretur, quo perfidia non credentium vocibus
suorum augurum redargueretur. Ideo Abraham
ille Chaldaeus adscitur ad fidem, ut Chaldaeorum
superstitio conticesceret. Non igitur confitentis meritum,
sed vocantis oraculum est, revelantis
Dei gratia.
6.
Quid igitur Balaam contraxit offensionis [(Num.
XXII, 12)] , nisi quia aliud loquebatur, aliud machinabatur?
Deus enim vas mundum requirit, non immunditia
inquinatum et sordibus. Tentabatur igitur Balaam,
non probabatur; erat enim plenus fallaciae ac
doli. Denique cum primo consuluisset utrum ad illum
vanitatis populum deberet pergere, et prohibitus
esset, excusavit: postea missis legatis honoratioribus,
promissis uberioribus, muneribus cumulatioribus