PL 16, col. 1157

Epistolarum classis I (Ambrosius Mediolanensis), J. P. Migne

illectus [(Num. XXII, 19)] , qui renuntiare debuerat,
iterum consulendum putavit: quasi Deus aut pretio
aut muneribus inflecteretur.
7.
Responsum est quasi avaro, non quasi ei, qui
verum quaereret; ut illuderetur potius, quam informaretur.
Coepit ire, occurrit ei angelus in augusto [(Ibid., 24)] ,
demonstravit se asinae, non demonstravit
auguri. Illi se revelavit, istum obtrivit; tamen
ut aliquando et ipse cognosceret, aperuit oculos
ejus: vidit, et adhuc tamen non credidit evidenti
oraculo; et qui vel oculis credere debuisset, involuta
et ambigua respondit.
8.
Tunc indignatus Dominus per Angelum dixit: Vade; sed quaecumque tibi inspiravero, haec dices [(Ibid., 35)]
,
id est, non quae vis, sed quae cogeris

loqui. Quasi organum inane sonum meis praebebis
sermonibus. Ego sum, qui loquar, non tu qui ea
quae audieris, resultabis, et quae non intelliges. Nihil
proficies eundo; quia sine mercede remeabis
pecuniae, et sine profectu gratiae. Denique ea prima
vox ejus est: Quid maledicam, cui non maledicit Dominus [(Num. XXIII, 8)]
?
ut ostenderet non in sua voluntate
esse benedictionem Hebraei populi, sed in
Dei gratia. 995
9.
A summis, inquit, montibus conspiciam
eum [(Num. XXIII, 9)]
; quoniam non oculis comprehendere
possum hunc populum, qui habitabit solus,
fines suos non locorum possessione disterminans,
sed virtutis incolatu, et morum singularium proprietate
in aeterna diffundens saecula. Quis enim annumerabitur

ei de nationibus aliis, qui finitimorum populorum
excedit consortia justitiae sublimitate? Quis
constitutionem generationis ejus colliget? Corpora
quidem eorum humanis seminibus concreta et figurata
advertimus, sed de superioribus, et mirabilibus
seminariis animae eorum pullularunt.
10.
Moriatur anima mea in animis eorum [(Ibid.,
10)]
, moriatur hanc corporalem vitam, ut in animis
justorum illius aeternae vitae adipiscatur gratiam. In
quo jam tunc sacramenti hujus coelestis, et sacri
baptismatis revelata est magnificentia, per cujus
operationem moriuntur homines culpae veteri, et iniquorum
operibus; ut novitate vitae in consortia justorum
transfigurati, in eorum mores resurgant. Et
quid mirum de hominibus, cum moriantur peccato,

ut Deo vivant?
11.
Haec audiens Balac, indignatus est dicens:
Ad maledicendum te adduxi, et tu benedicis. Respondit
ille: Calumniam patior de eo, quod nescio;
ego enim nihil meum loquor, sed quasi cymhalum

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.