PL 16, col. 1159

Epistolarum classis I (Ambrosius Mediolanensis), J. P. Migne

Apocalypsi scriptum est Johannis evangelistae, dicente
Domino Jesu ad Angelum Ecclesiae Pergami: Habes illic tenentes doctrinam Balaam, qui docebat
Balac mittere scandalum coram filiis Israel, manducare
immolata, et fornicari; ita habes et tu tenentes
doctrinam Nicolaitarum
[(Apoc. II, 14, 15)]
. Quo apparet
inde Manichaeorum sacrilegia Manasse, qui miscent
atque adjungunt sacrilegium turpitudini.
15.
Ergo nec Deus injustus nec mutabilis ejus sententia:
deprehendit enim mentem ejus et occulta cordis;
et ideo tentavit eum quasi divinum, non elegit quasi
prophetam. Et utique vel tantorum oraculorum gratia
et revelationum sublimitate converti debuit: sed animus
nequitiae plenus verba prompsit, non fidem detulit,
consiliis infirmare cupiens, quod annuntiarat

futurum. Et quia oracula fraudare non poterat, consilia
fraudulenta subministrabat, quibus levis populus
Judaeorum tentati quidem sunt, sed non expugnati;
unius enim viri sacerdotis justitia solutum est
omne facinorosi hominis consilium [(Num. XXV, 11)] ,
multoque mirabilius per unum hominem potuisse
liberari exercitum patrum, quam potuisse decipi.
16.
Hoc munusculum sanctae menti tuae transmisi;
quia vis me aliquid de veterum scriptorum interpretationibus
paginare. Ego autem assumpsi epistolas
familiari sermone attexere, redolentes aliquid de
patrum moribus; quarum gustum si probaveris, post
haec hujusmodi mittere non verecundabor. Malo
enim senilibus verbis de supernis rebus hallucinari
tecum; 997 quod Graece dicunt ἀδολεσχῆσαι: Ἐξῆλθεν

ἄρ' Ἰσαὰκ εἰς τὸ πεδίον ἀδολεσχῆσαι, veniente
Rebecca futurae Ecclesiae animo videns mysteria:
malo, inquam, hallucinari tecum verbis senilibus,
ne videar artem deseruisse, quam concitatioribus
deflare aliquid jam nec studiis nostris aptum nec viribus.
Vale, et nos dilige; quia ego te diligo.
EPISTOLA LI.
Adventum ejus non ingrato affectu se declinare, sed ne
tacere cogeretur, aut offensionis causam praeberet.
Iracundum esse Theodosium, sed ex se placabilem:
ne igitur eum commoveret, valetudinem excusasse.
Ingemuisse episcopos caedem Thessalonicensem, proinde
in eluenda illa sanctorum imitandam poenitentiam,

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.