PL 16, col. 1160
Epistolarum classis I (Ambrosius Mediolanensis), J. P. Migne
In English: Selections from the Letters of St. Ambrose 51.1 · Selections from the Letters of St. Ambrose 51.2 · Selections from the Letters of St. Ambrose 51.3
sine qua peccatum non tollitur. Diabolum qui ei inviderit,
vincendum. Non audere se, illo praesente,
offerre sacrificium, a quo etiam divinitus fuerit deterritus:
at ipsam poenitentiam sacrificium esse. Quod
factum ejus non praeverterit, dolere se, quippe qui
eum vere diligat.
Augustissimo imperatori THEODOSIO AMBROSIUS
episcopus.
1.
Et veteris amicitiae dulcis mihi recordatio est,
et beneficiorum, quae crebris meis intercessionibus
summa gratia in alios contulisti, gratiae memini.
Unde colligi potest quod non ingrato aliquo affectu
adventum tuum semper mihi antehac exoptatissimum
declinare potuerim. Sed qua causa hoc fecerim,
breviter expediam.
2.
Soli mihi in tuo comitatu jus naturae ereptum
videbam audiendi, ut et loquendi privarer munere;
motus enim frequenter es quod ad me pervenissent
aliqua, quae in consistorio tuo statuta forent. Ego
ergo expers communis usus sum, cum dicat Dominus
Jesus nihil esse occultum, quod non manifestetur [(Luc.
VIII, 17)]
. Verecundia igitur, qua potui, satisfeci imperiali
arbitrio; et prospexi ne aut ipse causam commotionis
habeas, cum id egerim, ne quid ad me de
imperialibus deferatur statutis: aut ego cum fuero
praesens, aut non audiam per metum omnium, et
quasi conniventis famam subibo: aut ita audiam,
ut mihi aures pateant, vox intercludatur; ut audita
non possim eloqui, ne eos qui in suspicionem proditionis
venerint, laedam in periculo.
3.
Quid igitur facerem? Non audirem? Sed aures
non possem cera veterum fabularum claudere. Proderem?
Sed quod in tuis jussis timerem, in meis
verbis deberem cavere; ne 998 quid cruentum committeretur.
Tacerem? Sed quod miserrimum foret
omnium, alligaretur conscientia, vox eriperetur. Et
ubi illud? Sed si sacerdos non dixerit erranti, is qui
erraverit, in sua culpa morietur, et sacerdos reus
erit poenae, quia non admonuit errantem (Ezechiel
III, 19)?
4.
Accipe illud, imperator auguste. Quod habeas
fidei studium, non possum negare; quod Dei timorem,
non diffiteor: sed habes naturae impetum,