PL 16, col. 1167

Epistolarum classis I (Ambrosius Mediolanensis), J. P. Migne

nequaquam sibi parcunt; videntur enim sibi
germani sui quotidianum funus tenere. Et re vera
cum sine fletu magno ac sine dolore gravi numquam
sint; tamen quotiescumque eo accedunt, exsangues
revertuntur. Et ipsis igitur consuletur, et charissimis
exuviis, si acceleretur sepultura, ne aestivo
penitus solvantur calore; vix enim superiorem aestatem
transegimus.
6.
Mandatum tuum servo et commendo Domino.
Diligat te Dominus, quia tu Domini servos diligis.
EPISTOLA LIV.
Remissam apparitori offensam, nec non Faustini tussim
recrudescentem Eusebio nuntiat.
AMBROSIUS EUSEBIO.
1.
Apparitor praefecturae, qui propter operas

Portuenses offensam contraxerat, jam in portu navigat.
Opportune autem advenit; nam simul ut
accepi litteras tuas, vidi praefectum, rogavi pro eo:
ignovit illico, jussit retrahi epistolam, quam de facultatibus
ejus publicandis dictaverat. Quod si tardius
venisset, nemo magis probasset inexplicabile
illud opus esse portus reformandi, quam iste, qui 1004
illic naufragium fecerat, nisi te habuisset
gubernatorem; ut aliter non posset inde nisi nudus
exire.
2.
Faustinus parvulus tussi laborat, ad sanctam
sororem curatum venit, et venit sponte; expertus
enim est melius sibi ventrem curari. Denique et
me medicum putat, exspectat prandium. Itaque hic
bis ad diem curatur, et coeperat pulchre valere: sed

dum eum nimio amore abstinere gestiunt, tussire de
ventre plus coepit; et laborabit adhuc, nisi ad medicamenta
sua revertatur. Vale, et nos dilige; quia
nos te diligimus.
EPISTOLA LV.
EUSEBII sobolem partim apud se remansisse, partim ad

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.