PL 16, col. 1168
Epistolarum classis I (Ambrosius Mediolanensis), J. P. Migne
illum profectam esse commemorans, duos Faustinos
accommodatis familiae Noachi benedictionibus exornat;
et salutanti Valentiniano Chanaan et Nembrot
personas aptat.
AMBROSIUS EUSEBIO.
1.
Faustinus uterque tibi redditus est, nobis
utrumque Ambrosium pignus resedit. Ipse habes
quod primum in patre, et quod jucundissimum est
in filio minore; quia et virtutis apicem tenes, et humilitatis
exhibes gratiam: nos quod medium inter
patrem et juniorem filium. Tecum summa totius
domus, et perpetuati vocabuli jugis successio:
apud nos parca mediocritas, quae et de summo pendeat,
et in posteriore subsistat. Tecum igitur requies
utriusque nostrum, quae cum invicem nobis
refunditur, omnem animi abstergit sollicitudinem.
Tecum is qui et moribus et operibus suis et sobole
tali invenit gratiam apud Dominum nostrum. Tecum
is qui inter mundi hujus procellas spiritalem nutrivit
columbam, quae ei fructus afferat pacis [(Gen.
VIII, 11 et seq.)] , uncta olivo integritatis. Tecum is
qui aedificavit aram Deo, quem benedixit Deus et
filios ejus, dicens: Crescite, et multiplicamini [(Gen.
IX, 9)]
; cum quo testamentum pacis statuit suae; ut
sit ei et filiis ejus in progeniem aeternam.
2.
Habes igitur haeredem divinae benedictionis,
consortem gratiae, participem justitiae. Sed vide,
quaeso, ne iste noster Noe agricola, bonus plantator
feracis vineae, cum fuerit amoris 1005 et gratiae
tuae inebriatus poculo, tamquam crapulatus a vino,
diutius quieti indulgeat: ac si forte indormierit, excitet
eum Sem nostri desiderium.
3.
Est et ibi Japhet junior ex fratribus [(Gen. IX,
23)] , qui pietatis reverentia patrem induat, quem
pater et dormiens videat, nec umquam de pectore
dimittat suo, quin semper oculis et complexu teneat,