PL 16, col. 1191

Epistolarum classis I (Ambrosius Mediolanensis), J. P. Migne

In English: Selections from the Letters of St. Ambrose 63.7 · Selections from the Letters of St. Ambrose 63.8 · Selections from the Letters of St. Ambrose 63.9

sedit [(Dan. VII, 9)]
. In octogesimo autem et primo
psalmo scriptum est: Deus stetit in congregatione
deorum: in medio autem deos dijudicat [(Psal. LXXXI,
1)]
. Sedens igitur judicat, stans dijudicat; et judicat
de imperfectis, inter deos autem dijudicat. Stet
vobis ut defensor, ut bonus pastor; ne vos lupi incursent
graves.
7.
Quo non otiose nostra admonitio deflectit;
audio enim venisse ad vos Sarmationem et Barbatianum
vaniloquos homines, qui dicant nullum esse
abstinentiae meritum, nullam frugalitatis, nullam
virginitatis gratiam, pari omnes aestimari pretio,
delirare eos qui jejuniis castigent carnem suam, ut
menti subditam faciant. Quod numquam fecisset,
numquam scripsisset ad instituendum alios Paulus

apostolus, si deliramentum putasset. Gloriatur itaque
dicens: Sed castigo corpus meum, et servituti redigo;
ne aliis praedicans, ipse reprobus inveniar [(I Cor.
IX, 27)]
. Ergo qui non castigant corpus suum, et
volunt praedicare aliis, ipsi reprobi habentur.
8.
An quidquam tam reprobum, quam quod ad
luxuriam, ad corruptelam, ad lasciviam provocat;
quam incitamentum libidinis, illecebra voluptatis,
incontinentiae fomes, incendium cupiditatis? Quae
istos Epicureos nova schola misit? Non philosophorum,
ut ipsi aiunt, sed imperitorum, qui voluptatem
praedicent, delicias suadeant, castimoniam nulli
usui esse ducant. Fuerunt nobiscum, sed non fuerunt
ex nobis [(I Joan. II, 20)] ; neque enim pudet
dicere, quod dicit evangelista Joannes. Sed hic positi

primo jejunabant, intra monasterium continebantur:
nullus erat luxuriae locus, interdicta ludibriosae
disputationi licentia.
9.
Hoc delicati non potuerunt ferre. Abierunt
foras: deinde volentes redire, non sunt recepti;
pleraque enim audieram, quae deberem cavere:
monueram, nihil profeceram. Effervescentes itaque
disseminare talia coeperunt, quibus incentores essent
vitiorum omnium miserabiles. Perdiderunt utique
quod jejunaverunt: perdiderunt quod se aliquo continuerunt
tempore. Nunc itaque diabolico studio
invident aliorum operibus bonis, quorum ipsi fructu
exciderunt.
10.
Quae virgo audiat nullum praemium esse

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.